Fermo e castelli Fermani nelle pergamene del medioevo e dl rinascimento elenco di Hubart dal numero 1603 a 1685

1603 JURA EPISCOPATUS Acta, protestationes et appallationes factae pro parte Reverendissimi Domini Philippi Episcopi Firmani ut eius nomine per Dominum Salimbene in causa quam habet cum Rectore Consiliariis et hominibus Ripaetransonum, Sub anno Domini 1275 –
1604 EPISCOPATUS Mandatum Reverendissimi Domini Nicolai Episcopi et Principis Firmani in personam Domini Matthei Magistri Philippi in causa cum Revd.mo Domino Oliverio Episcopo Maceratensi et Recanatensi et cum Communitatibus et Clero dictarum Civitatum super Limitatione Dioecesis Maceratae de anno Domini 1372 – manu Ser Antonij quondam Ser Cicchi de Bononia –
1605 EPISCOPATUS Bulla Honorij Papae Tertij concessa Petro Firmano Episcopo et successoribus in perpetuum prohibens ne quis praeter Ecclesiae Romanae Legatum in Civitate Firmana vel Castelli inibi espressis aut aliis bonis spectantibus ad Ecclesiam Firmanam exactiones facere tenere placitum vel causas tractare absque Apostolicae Sedis mandato praesumat se omnia quae de placito banno mercato plateis vel portubus extra Civitatem per Episcopatum vel caeteris Regalibus in Civitate Firmana vel extra proveniunt sibi persolvant etc& Sub Data Laterani anno Domini 1218 –
1606 EPISCOPATUS Copia cuisdam collationis Ecclesiae Sancti Blasij vacantis per mortem Domini Iohannis Golatae factae per Reverendissimum Dominum Iacobum Episcopum et Principem Firmanum Domino Francisco Thomasio Bartholomei de Columnello Firmanae Dioecesis sub anno Domini 1345 – rogato Mattheo Cischi de Sancta Natolia –
1607 EPISCOPATUS Bulla Gregorij Papae Noni directa Johanni tituli S. Praxedis Cardinali Marchiae Anconitanae Rectori mandantis ut iura Ecclesiae Firmanae et Episcopi inviolabiter conservet sub Data Anagni decimo Calandas Novembris Pontificatus anno sexto –
1608 EPISCOPATUS Sumptus quorumdam jnstrumentorum donationum factarum per nominatos, prout in eis de Castro Sculcula, et aliis bonis Episcopatum Firmano Sub Annis Domini 1002, et aliis, transumptatum per Antonium Dominici Gabrielis de Firmo –
1609 EPISCOPATUS Instrumentum, et concordae initiae inter Magistrum Angelum Iohannis Cicchi Scindicum Civitatis Firmi et Ugolinum Dernani Sindicum Camerini in quo conveniunt concorditer defendere honorem Dioecesis dictarum Civitatum contra Episcopum et Commune Maceratae de anno Domini 1321 –
1610 EPISCOPATUS Transumptum quorumdam pactorum initorum inter nonnullos Firmanos Cives de Comitatu, videlicet, Sancti Elpidij, Civitanovae, Montis Sancti, Murri, Montis Luponis, Maceratae, Montis Ulmi, Montis Sanctae Mariae, et Montis Rubiani, et Civitatem Firmi ad favorem Ecclesiae Firmanae, et Episcopi, sub anno Domini 1224 – Una cum tribus privilegiis ad favorem Episcopi Firmani, duobus scilicet Honorij Papae III, et uno Honorij Papae Quarti etc&, manu Iacobi Petri Marci de anno Domini 1298 –
1611 EPISCOPATUS Transumptum duarum collationum factum per Reverendum Iacobum Episcopum et Principem Firmanum de Ecclesia Sanctae Mariae de Monte Bello Firmanae Dioecesis de jure Patronati Nobili Viri Gualfredi Iacobi de Monte Bello Ecclesiae Sanctae Mariae de Monte Bello in personam Domini Abbamontis Iacobi de Esculo de anno Domini 1346 – Et de Ecclesia sine Sancti Petri cura de Arbitreto Firmanae Dioecesis de jure Patronatus Nobilis Viri Canicti Vinciguerrae de Mercato in personam Domini Rainaldi Cisci Francisci de Esculo de anno Domini 1340 – quae Ecclesiae sitae sunt in Territorio Montis Cretacij et Scucculae intra flumen Trunti et Ragnolo –
1612 EPISCOPATUS Jnstrumentum promissionis, manutensionis, et defensionis Jurisdictionis Firmanae Re.mo Firmano Episcopo ab Imperatore ac Summo Pontifice concessae ac conservationis libertatis eiusedm etc& factum per Cives et homines Firmanos, Civitenovae Montis Sancti Montis Sanctae Mariae et Montis Rubiani etc& prout in eo de anno Domini 1224 –
1613 EPISCOPATUS Bulla Gregorij Papae Undecimi mandantis Petro Sanctae Mariae Transtiberim Cardinali Vicario in spiritualibus Generali quatenus in Firmana Ecclesia Episcopi ipsius et Canonicorum hospitia in Civitate Firmana propter Fortalitium in Civitate factum per Gentes Pontificis tenerentur eisque quamprimum compensationem faceret. Sub Data Avenioni Pontificatus eiusdem anno 2.do –
1614 EPISCOPATUS Sumptus cuiusdam Bullae Innocentij Papae Tertij concessae Domino Adenulpho Episcopo Firmano etc& videlicet quod nullus Presbiter absque Apostolico Mandato possit causas tractare et quod omnia Regalia ac redditus Pontium Civitatis et extra Civitatem esse debeant ipsius Episcopatus prout latius in dicto instrumento sumptu sub anno Domini 1205 –
1615 EPISCOPATUS Bulla Gregorij Papae Noni qua mandat Abbati de Macle Camerinensis Dioecesis quatenus decidat causam inter Episcopum Firmanum et Ripanos super exhibitione frumenti vini et annonae debiti dicto Episcopo per ipsos annuatim sub Datum Perusij Pontificatus anno 2.do –
1616 EPISCOPATUS Breve Martini Papae Quinti significantis Prioribus et Communi Firmano se scribere Capitulo et Clero Civitatis Firmi ut de omnibus fructibus redditibus et provenentibus qui ex mensa Episcopali Ecclesiae Firmanae provenerunt et provenient electo Firmano seu eius procuratoribus respondeant, quare eos hortatur ut si ex parte Sedis Apostolicae fuerint requisiti et faveant et assistant. Data Pontificatus anno 12.o –
1617 EPISCOPATUS Breve Pauli Papae Tertii remissionis Vicarij Generalis Firmani in pristinum suae jurisdictionis possessionem prout erat ante Castrorum separationem et Vicarij Generalis Foranei qui extra Firmanam Curiam ad cognoscendas omnes causas resideret deputationem etc sub anno Domini 1544 –
1618 EPISCOPATUS Bulla Innocenij Papae Tertij concessa Adenulpho Firmano Episcopo, ne quis in Civitate Firmana, vel Castellis, videlicet Agello, Capite Montis, et aliis, quae Firmana Civitas possidebat, neque in bonis Eposcopatus exactiones facere etc& Sub anno Domini 1205 –
1619 EPISCOPATUS Transumptum Mandati Reverendissimi Domini Nicolai Episcopi et Principis Firmani in causa quam habebat cum Vanne Iacobi de Bacileriis de Bononia et ad comparendum coram Episcopum Albanensem, et Oliverio Episcopo Recanatensi, et Maceratensi sub anno Domini 1370 – manu Ser Iohannis Magistri Benvenuti de Penna Sancti Iohannis etc& –
1620 EPISCOPATUS Copia cuiusdam Copiae Bullae Honorij Papae 3.i concessae Raynaldo Episcopo Firmano, et successoribus super temporalibus ad instar Bullae Innocentij Papae Tertij prohibentis ne quis Ecclesiae Romanae Legatus in Civitate Firmana vel Castellis etc& possit placitum, vel causas tractare absque Sedis Apostolicae Mandato etc& – Vide n° 1614 –
1621 EPISCOPATUS Bulla Gregorij Papae Undecimi mandantis ne quos in negotio limitationis Dioecesis Macaratensis quoquomodo procedat in praeiuditiun Dioecesis Firmanae, Camerinensis, et Auximanae ad petitionem dictorum Episcoporum emanata Sub Data Avenioni Pontificatus anno 2.do –
1622 EPISCOPATUS Bulla Honorij Papae Tertij concessa Episcopo Firmano super temporalibus de multis terris et Castris in ea descriptis proibendo ne quis praeter Ecclesiae Romanae Ministros dictum Episcopum in eis molestet sed de omni eo et toto quod dicto Episcopo proveniet de banno de placito de mercato de platea ac portubus integre rispondere debet dicto Episcopo sub Data Laterani 2 Jdus Februarij de anno Domini 1223 – Pontificatus eiusdem octavo –
1623 EPISCOPATUS Transumptum compositionis seu arbitramenti ac sententiae latae per Patriarcham Aquiliegiensem et Pandulphum Domini Papae Subditum et Notarium inter Petrum Episcopum Firmanum et Azonem Marchionem Marchiae Anconitanae et Estensem super Comitatu Firmano et particulariter de Ripatransone Castro Marani Campofellonis Cerqueto Monte Actono et Monte Sancto ad favorem Episcopi et de tribus Castris quae dicebant esse de Canonicorum videlicet Grupta Monturano et Monte Sancto Petro de anno Domini 1221. Transumptatum manu Petri olim Matthei Notarij de anno Domini 1283 –
1624 EPISCOPATUS Bulla Honorij Papae III mandantis Populo Firmano ac eiusdem Comitatus Baronibus ut Episcopo Firmano iuxta tenorem Bullae Innocentij Tertij praedecessoris suis Ecclesiae Firmanae concessae respondeant. Data Perusij Tertio Nonas Augusti Pontificatus anno primo – Vide numeros 26-41-126-127-537-763-783-938-996 – Vide Iura Montis Ottonis –
1625 JURA FABRIANI Instrumentum cuiusdam mandati procurae factum per Gualterium Domini Alberti quondam Tomae de Clavellis de Fabriano et eius Uxorem in personas Ser Petri Iacobuctij de Serra Sancti Quirici et Magistri Iohannis ad causas etc& et praesertim in causa, quam habere intendunt cum Scindico et Universitate Montis Sanctae Mariae in Georgio factum sub anno Domini 1316 – Indictione nona tempore Domini Innocentij Papae Sexti ultima Augusti rogato Philippo Francisci de Fabriano, de sumptu vero huiusmodi Domino Gemino Andreitti –
1626 FABRIANUM Transumptum quarumdam literarum concessarum per Egidium Episcopum Sabinensem Apostolicae Sedis Legatum in Italia pro S. R. E. Vicarium Generalem Nobili Viro Guidoni de Clavellis de Fabriano Militi pro se Albergicto Patre et Iohanne Patruo ac Gualterio et nonnullis aliis de Fabriano eosdem absolvendo a ribellione, et quamplulirimis delictis commissis, et specialiter ab occupatione dictae Terrae Fabriani Rochae Contratae Serrae Comitis e nonnullorum aliorum dictae Provinciae locorum et Castrorum et etiam ab occu-patione Castri Prececchiarum sub Data Cesenae Nonis Iulij Pontificatus Innocentij Papae VI – anno decimo Transumptatum manu Ser Francisci Vannis Salimbeni de Fabriano de anno Domini 1363 – Vide pag.68 num. 334 –
1627 JURA FALLERONI Monitoriales Literae Aloijsij tituli Sancti Marci Presbiteri Cardinalis Cornelij S. R. E. Camerarij concessae ad instantiam Communis et hpminum Civitatis Firmanae contra Commune et homines Castri Falleroni qui propria auctoritate quandam novam Gabellam vel vectigal imposuerunt et impositam, seu impositum a praedicta Communitate et hominibus dictae Civitatis ac aliis eiusdem Civitatis Status hominibus exigere tentant monendo eos et quoscunque ad quos hac monitoriales pervenerint ut intra sex dierum spacium mandent sub poena mille Ducatorum auri etc& ut ab ea exactione novae Gabellae a Firmanis et hominibus eiusdem Comitatus seu Status cessent et abstineant etc& Sub anno Domini 1570 – Pontificatus Pij Papae Quinti anno Quinto –
1628 JURA FRANCAVILLAE Instrumentum Mandati Procurae factum per Commune et homines Francavillae in personam Domini Antonis Iohannis de Francavilla ad pacificandum etc& cum Commune et hominibus Altetae Sub anno Domini 1493- rogato Iacobo Mielis de Castro Montis Giberti –
1629 FRANCAVILLA Copia mandati Nobilis et Potentis Viri Nicolae de Acquaviva Mariti Nobilis Dominae Margheritae filiae olim Mercenarij de Monte Viridi et dictae eius uxoris in personam Dominae Isabellae Uxoris olim dicti Mercenarij ad nominandum vel eligendum Dominum Puctium Buczani de Monte Granario ad Cappellaniam et Rectoriam Ecclesiae Sancti Petri de Francavilla Firmanae Dioecesis – De anno Domini 1341 – Una cum instrumento dictae electionis seu nominationis factae per dictam Dominam Isabellam virtute supradicti mandati etc& –
1630 FRANCAVILLA Instrumentum terminationis finium inter Civitatem Firmi et Castrum Francavillae ex una et Terras Montis Ulmi ex altera partibus ac Manfredum Ser Dominici Scindicum et Civem Firmanum ac Dominicum Nalli de Francavilla Scindicum dictae Communitatis ex una et Antonium Luctij Sindicum Montis Ulmi ex alia una cum mandato ipsius Antonij quae terminatio fuit facta sub anno Domini 1461 – tempore Pij Papae 2.di manu Ser Evangelistae Antonij de Amandula –
1631 JURA CASTRI GABBIANI Instrumentum venditionis omium bonorum quae quomdam fuerunt Andreuctij Ciccaroni Domini Lutij et Vannis quondam Berardi de Massa sitorum in Terra Montis Sanctae Mariae in Georgio et eius Territorio ac in Territorio Gabbiani Comitatus Firmi factae per Reverendum Dominum Gerardum Abbatem Majoris Monasterij Turonensi in partibus Italiae Apostoliocae Sedis Nuntium Domino Angelo Bernardi de Firmo Scindico Communis et hominum Firmanae Civitatis ementi nomine et vice Dominae Cattarinae et Lisettae filiarum quondam Cole Andreuctij de Massa etc& pretio 1100 florenorum auri quae bona propter nonnullos excessus Camerae confiscata erant, reservato tamen quod quandocunque Dominae supradictae restituent pretio antedictum dicto Communi Firmi eisdem revendere teneatur etc& prout in eo Datum anno Domini 1373 – rogato Iohanne Melis de Amandula. Transumptatum manu Antonij Pasqualis de Firmo –
1632 GABBIANUM Instrumentum retrovenditionis factae Bonorum quae quondam fuerunt Andreuctij Ciccharoni Domini Cutij et Vannis quondam Gerardi de Massa alias Camerae confiscatorum Nobili Viro Petrello de Molliano Procuratorio Nomine Dominae Lippae Filiae Folchitti Vannis de Massa etc& per Dominum Angelum Bernardi de Firmo nomine Communis Firmi reservato tamen sibi iure Territorij Castri Gabbiani et Massariorum ipsius Castri etc& prout in eo de anno Domini 1373 – rogato Nardo Ser Corradi de Bictomo –
1633 GABBIANUM Instrumentum emptionis cuiusdam petiae Terrae laborativae et partem prativae positarum in Comitatu Firmi in Territorio Gabbiani iuxta fines factos per Venantium Petri de Castro Ripaecerreti a Francisco Iacobi Antonij de Terra Montis in Georgio. Sub Data anno Domini 1499 – rogato Ludovico Iocobi Antonij de Castro Massae –
1634 GABBIANUM Acta quaedam, et productione testium in causa quam habuit Commune Firmi cum Commune et hominibus Gabbiani etc& –
1635 GABBIANUM Sumptus collactionis Ecclesiae Sancti Angeli de Civitella factae in personam Simone Francisci de Gabbiano per Reverendissimum Dominum Iacobum Firmanum Episcopum prout latius in dicta collectione facta sub anno Domini 1349 –
1636 GABBIANUM Informatio iuris super finibus Gabbiani inter Commune Civitatis Firmi et Terra Montis Sanctae Mariae in Georgio –
1637 GABBIANUM Alia informatio Iuris super dictis finibus Gabbiani inter Communes Civitatis Firmi et Terram Montis Sanctae Mariae in Georgio –
1638 GABBIANUM Instrumentum notificationis emptionis Gabbiani factum per Dominum Vannem Andrioli de Firmo Scindicum et Procuratorem Communis et hominum Civitatis Firmi Revd.mo in Christo Patri et Domino Guilielmo tituli Sancti Angeli Diacono Cardinali pro Domino Papa Vicario Generali causa et occasione prout in eo Factum anno Domini 1375 – Vide Massa, Monte Sancta Maria in Georgio –
1639 IURA CASTRI GRUPTARUM ad MARE Instrumentum donationis factae per Sanctissimum Dominum Nostrum Xixtum Papam Quintum de mille scutis pro Magistro Scolae qui pueros in bonis artibus instruet de quibus mille scutis voluit tanta loca montium et census perpetuos itrrevocabiles emi et quod non possint in alios casus quam pro salario magistri Scholae Gruptarum ad Mare cuius Officium erit humanitatem grammaticamque docere converti etc& prout in eo Datum anno Domini 1585 – Pontificatus anno primo –
1640 GRUPTAE AD MARE Sumptum quarumdam Statutorum seu Capitulorum Comminis Firmi repertorum in libro et volumine dictae Civitatis factum tempore Domini Neapolionis Domini Iacobi Potestatiis dictae Civitatis ob restitutionem denariorum mutuo acceptorum ab hominibus prout in eo pro recuperandis Castris Gruptarum ad Mare Turris Palmarum et Morischi. Transumptatum per Dominum Iohannis Vicarium etc& –
1641 GRUPTAE AD MARE Instrumentum receptionis quadraginta solidorum Vulterranarum ad computum quinquaginta quinque librarum factum per Gualterium Monaldi Vicarium Castri Gruptarum ad Mare Lucae Marci Cultori dicti Castri ex causa eius salarij sub anno Domini 1289 – rogato Rolando Philippi –
1642 GRUPTAE ad MARE Instrumentum sumptus cuiusdam donationis Iurispatronatus Altaris Sancti Leonardi erecti in Ecclesia Sancti Iohannis de Castro Gruptarum ad Mare factum per Sanctem Lucae alias Frate Luca Amorosino Andreae Pacis ob multa gratuita servitia ab eo recepta etct& Sub anno Domini 1465 – rogato Ser Nardo Dominici de dicto Castro. De sumptu vero. Ser Mariano de Sanctis –
1643 GRUPTAE AD MARE Instrumentum quietationis factae per Antonium Monaldi Potestatem Castri Gruptarum ad Mare pro salario ipsius et Notarij sui 47- librarum et denariorum 12 Lucae Marci Cultori dicti Castri Sub anno Domini 1289 – rogato Vinciguerra Pauli Notario –
1644 GRUPTAE ad MARE Nomina Fumantium Castri Gruptarum ad Mare scripta per Clericum Notarium de commissione Trasmundi et Sociorum ad praedicta depu-tatorum a Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi sub anno Domini 1365 –
1645 GRUPTAE AD MARE Instrumentum factum et stipulatum inter Dominum Percivallum Iohannis de Firmo Sindicum, et Scindicario nomine Communis Firmi, ac Magistrum Alexandrum Bovi de Mola de Civitate Ienuae qui promisit et convenit laborare et laborari facere in Portu et ad Portum Civitatis Firmanae situm ante Castrum Gruptarum ad Mare per duos annos proxime futuros etc& pretio 400 librarum Anconitanarum Vulterranarum etc& prout in eo sub anno Domini 1299 – rogato Thoma Gualterij de Offida –
1646 GRUPTAE ad MARE Breve Martini Papae Quinti significantis Prioribus, et Communi Firmi Iohannem Magistri Thomasij Firmanum alias mutuasse Ludovico de Melioratis Militi Sulmonsi 900 florenorum auri sui Dominus Ludovicus assignaverat Castrum Gruptarum et introitus dicti Castri quod Castrum dictus Iohannes post Ludovici obitum sedi Apostolicae fecerat consignari non receptis 900 florenis quare eos monet ut de huiusmodi mutuo se informent quo constito solvant dictos florenos dicto Iohanni etc& Datum Pontificatus anno undecimo.
1647 GRUPTAE ad MARE Breve Pauli Secundi laudantis Priores et Commune Firmi quod ei significaverint adventum Silvestri cum filio comitis Piccinini ad castrum Gruptarum et congregationem gentium eiusdem Comitis ibi jam factam et propterea se circa eam rem plene scribere L. Episcopus Albanensis Cardinali de Ursinis cui eos hortatur ut efficaciter pareant. Datum Romae 3.a Iulij 1465 –
1648 CASTRUM LAPEDONAE Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem Commune et homines Castri Lapedonae in personam Bartholomei Anselmutij ad dicti Communis nomine comparendum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi ab eisdemque licentiam petendum imponendi pro salario Vicarij et aliis impositionem et eamdem exigendi ac ad alia prout latius in eo factum Sub anno Domini 1405 – rogato Trasmundo Egidij de Firmo –
1649 LAPEDONA Instrumentum mandati procurae factum per Commune et homines Castri Lapedonae in personam Ser Cicchi ad dicti Communis nomine petendum licentiam Magnificis Dominis Prioribus Firmi pro salario Vicari et Baijuli dicti Castri posse contra nomine dicti Castri dativam imponere sub anno Domini 1407 – rogato Marino Alexandri de Monte in Georgio –
1650 JURA CASTRI LAURI Privilegium ratificationis et confirmationis concessionum jurium et portionum quae et quas habuerunt Domini de Fallerono Gualterius de Loro et filij in Castro Lauri factum per Manfredum Siciliae Regem Ezzelino de Molliano, antea eidem per Dominum Iordanum de Aquilano Comitem Sancti Severini et Regni Siciliae Pincernam concessum etc& –
1651 LAURUM Mandatum Castri Lauri in personam Berardi Ysabene ad promittendum Communi Firmi seu eius Sindico 300 libras Vulturranas et ad recipiendum promissionis fiendas a dicto Commune quod non effendet homines dicti Castri sed eos iuxta eius posse conservabit et ad recipiendum de praedictis cautionem etc& de anno Domini 1267 manu Clementis Boni Lauri Notarij –
1652 LAURUM Instrumentum liberationis, seu libertatis concessae per Nobilem Dominum Gualteructium Iohannis Domini Gualterij de Lauro nomine suo proprio et procuratorio Nobilis Mulieri Dominae Blondae Uxoris Nobilis Viri Friderici de Lauro pro interesse suo et tutorio nomine Corraductij Iohannis de Lauro Nepotis suis etc& Guilielmo Rainalductij Offerductio Bonconsilij etc& pro se ipsis et procuratoriis nominibus nonnullorum vassallorum de Lauro ab omni jure Vassallagij etc& ita ut sint ipsi et eorum haeredes et successores liberi quemadmodum Cives Romani. Hoc tamen reservato de Communi concordia quod dicti Vassalli postquam fuerint facti liberi sint et esse debeant perpetuo Cives Firmani, vel renovare et confermare submissionem dudum factam de praedictis per Dominum Gualterium de Lauro prout melius Communi placuerit etc& et obedire in omnibus et per omnia Civitati ac rispondere de obsequis realibus et solvere dativas etc& et hoc fecit pro pretio 9500 librarun Ravennatensium Anconitanarum de Anno Domini 1299 – rogato Francisco Matthei de Sancto Ginesio –
1653 LAURUM Mandatum nonnullorum Vassallorum Dominorum Gualterij et Corraductij Iohannis de Castro Lauri in personas Monaldischi Angeli Gualterisci Albrici Bensalti Bundonis Munaldi Accursij etc& de dicto Castro Lauri ad comparendum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi ad jurandum de parendo eorum mandatis ad petendum recipi in Cives ad honores et onera ad submittendum eos eorumque haeredes jurisdictioni Civitatis promittendum solvere collectas et dativas et ad faciendum cautelam etc& cum alias subiectos Communi Firmi se cognoscant fuisse et esse per concessionem dudum dicto Communi factam per Nobilem Virum Dominum Gualterium de Lauro et alia faciendum prout in eo. De anno Domini 1299 – manu Ser Francisci Guilielmi de Lauro Notarij –
1654 LAURUM Mandatum Nobilis Mulieris Dominae Blondae Uxoris quondam Friderici de Lauro Aviae et tutricis Corraductij Iohannis sui Nepotis tutorio nomine et etiam ipsius Corraductij principalis in personam Nobilis Viri Gualterij Iohannis de Lauro ad comparendum coram Magnificis Prioribus Firmi et jurandum eorum mandata etc& ad renovandum et confirmandum Cittadiniam promissam et factam Communi praedicto olim per Nobilem Virum Dominum Gualterium de Lauro ad subimittendo eos vassallos eorum et bona jurisdictioni Civitatis et ad supplicandum ut recipiat dictos vassallos in cives ad munera et onera etc& prout in eo de anno Domini 1299 –rogato Ser Francisco Guilielmi –
1655 LAURUM Instrumentum ratificationis factae per Nobilem et Magnificum Dominum Iohannem de Romanea Potestatem Firmi ad instantiam Thomae Flaviani Sindici dictae Civitatis de liberatione seu libertate concessa per Nobilem Virum Gualteructium Iohannis de Lauro pro se et procuratorio nomine Corraductij Vassalis quondam dicti Gualterij et Corraductij receptis in Cives Firmanos de anno Domini 1299 – rogato Ser Francisci Matthei de Sancto Ginesio –
1656 LAURUM Mandatum Catri Lauri personam Iohanni Cicchi Laurentij ad recipiendas novas promissiones a Sindico Civitatis Firmi ad confitendum Commune Lauri fuisse et esse a tempore immemorabili sub Domini dictae Civitatis ac nova pacta faciendum, et alia promittendum prout in eo cum amplo mandato. De anno Domini 1402 – manu Ser Guilelmi Ser Antonij de Lauro –
1657 LAURUM Mandatum Castri Lauri in personam Ser Marini Nicoluctij de Firmo ad comparendum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi et petendum licentiam imponendi dativam pro salario Potestati Exactoris et Bayuli de anno Domini 1405 – manu Ser Guilelmi Ser Antonij de Lauro –
1658 LAURUM Copia pactorum factorum et initorum inter Commune Firmi ex una et Commune Castri Lauri Comitatus Firmi ex altera manu Ser Lodovici Ser Bastiani de Orto Cancellarij Civitatis mediantibus Iohannes Cischi Laurentij Scindico Castri Lauri et Pace Dini Sindico Firmi in quibus Scindicus Castri Lauri confitetur dictum Castrum fuisse et esse sub Dominio Civitatis Firmi a tempore immemorabili et promittit facere et subire onera et obsequia prout alij Cives Commutativi, deventumque fuit inter eos ad nova pacta prout in dicta Copia stante quod vetera fuerant et erant perdita sub anno Domini 1403 – copiata manu Ser Vannis Andreuctij Cancellarij Firmi –
1659 LAURUM Mandatum Castri Lauri in personam Dominici Matthei Boctij ad petendam licentiam a Magnificis DominisPrioribus Civitatis Firmi imponendi Dativam pro illa vice tantum, scilicet assectata unius mensis pro solvendo grano dato Domino Marchione de Anno Domini 1406 – manu Guilielmi Ser Antonij –
1660 LAURUM Instrumentum terminationis confinium factum inter Commune et homines Civitatis Firmi seu Commune et homines Castri Lauri ex una et Communitatem Terrae Tholentini et eius homines et Universitate ex altera etc& prout in eo de anno Domini 1506 – tempore Sanctissimi Domini Iulij Papae Secundi rogato Amico Iacobi Causarum Curiae Marchiae Anconitanae Notario –
1661 LAURUM Discursus quidam super Iuribus Castri Lauri et Territorio Terrae Apezzanae in forma responsionis ad aliquod memoriale etc& –
1662 CASTRUM LAURI, seu APEZZANA Processus, et examen testium ad perpetuam rei memoriam pro parte Monutij Philippi Scindici Communis Firmi nomine dicti Communis contra Commune Sancti Ginesij et alia loca convicina Territorio Castri Lauri circa flumen Flastrae coram Domino Iohanne de Breshalitis de Eugubio Iudicis Maleficiorum Curiae Generalis Provinciae Marchiae pro Domino Ludovico de Melioratis super confinibus Territorio et Iurisdictione Civitatis Firmi mediante Territorio Castri Lauri Comitatus eiusdem Civitatis etc& cum Commune Sancti Ginesij etc& de anno Domini 1417 – Vide Apezzana –
1663 JURA CASTRI MAGLIANI Sententia lata per Magnificos Dominos Priores Civitatis Firmi Magnificorum et excelsorum Dominorum Ludovici et Gentilis de Melioratis commissione ad favorem Communis et hominum Castri Magliani contra homines Castri Gruptae Azzolinae super pasquis tenutae prope sive in Bovaria a Molendino Montis Sanctae Mariae in Georgio usque ad Molendinum Magliani subtus Vallatum versus grassam Tennae de anno Domini 1428 – rogato Baptista Vannis Bernardi de Firmo –
1664 MAGLIANO Copia terminationis finium inter Terram Montis Sanctae Mariae in Georgio et Castrum Magliani Comitatus Firmi fact& per egregios viros Victorium Magistri Iuliani, Nicolaum Dominici Marcutij, et Iohannem Corradi Mede ex parte dictae Terrae Montis, et Nicolaum Bottoni et Antonium Puctij ex parte Magliani vigore remissionis sibi ipsis factae a Magnificis Equitibus et Egregiis Militibus Dominis Nicolao Fogliano et Angelo Vulpuctiis Commissariis Deputatis a Commune Firmi ad terminandum fines Castrorum Comitatus Firmi cum dicta Terra de anno 1456 – manu Ser Evangelistae Antonij de Amandula – Vide num. 909 –
1665 JURA CASTRI MARANI Instrumentum sumptus quarumdam Literarum Reverendissimi Domini tituli Sancti Martini Cardinalis et Apostolicae Sedis Legati directarum Nobili Viro Pisa eius Nepoti super restitutione Castri Marani Magnifico Communi Firmi etc& Datum sub anno Domini 1266 – Transumptatum manu Bonaccursij Gonzaga Notarij –
1666 CASTRUM MARANI Instrumentum venditionis Domus factum per Dominum Iohannem Ambrosij de Castro Marani Palmerio Domini Falconis nomine Communis Firmi sub anno Domini 1268 – una cum nonnullis aliis instrumentis venditionum domorum et aliarum rerum factis per diversas personas praedicto Domino Palmerio nomine ut supra rogato Petro Bartholomei –
1667 CASTRUM MARANI Instrumentum mandati procurae factae per Commune et homines Castri Marani in personam Ioannis Actonis ad specialiter, et expresse Sindico Communis Firmi seu aliis potentatem habentibus recipiendum Cittadiniam et ad promittendum dicto Scindico quod homines Castri Marani semper stabunt ac permanebunt et prestabunt dativas collectas et obsequia omnia ut consuentum est Communi Firmi, sicut Cives Firmani faciunt etc anno Domini 1254. Una cum copia cuiusdam jnstrumenti promissionis factae per Raynaldum de Fallerono et Dominam Mariam cum filiabus suis hominibus ac habitatoribus in Castro Marani, planare Carbonariam Gironis cum alio Castello ac totum Castrum murare et nonnulla alia facere prout in eo. Sub anno Domini 1194 – tempore Celestini Papae et Henrici Sexti Romanorum Jmperatoris –
1668 MARANUM Literae Lucij Ursini directae Domino Raphaeli Bancherio Communis Firmi in quibus contenitur, ut restituat Mecoctio Sbarzocho de Marano Florenum unum ex causa prout in eis. Sub Data Firmi 5.a Decembris anno Domini 1547
1669 MARANUM Bulla Gregorij Papae restitutionis Castri Marani Universitati, et Communi Civitatis Firmanae. Data apud Urbem Veterem secundo Nonas Maij Pontificatus anno 2.do –
1670 MARANUM Instrumentum quietationis factae per Grimalductium et Dominam Aldisiam filios et haeredes Francisci Domini Iohannis Matthei Firmonis et Rogerolum Domini Matthei maritum dictae Dominae Aldisiae Domino Gentili de Molliano Scindico Communis Firmi nomine dicti Communis de ducentis quinquaginta libris Vulterranis et Ravennatensibus quae Michael Iohannis Sinibaldi Sindicus Communis Firmi nomine dicti Communis a praedicto Francisco recepit, pro qua quantitate dictus Scindicus Communis Firmi obligavit dicto Francisco Castrum sive receptaculum Castri Marani etc& sub anno Domini 1296 –rogato Thebaldo Notario –
1671 MARANUM Sumptus cuiusdam Copiae quarumdam Literarum Missarum Domino Pisto Domini Iacobini de Trocis de Ferraria per Reverendissimum Simonem tituli Sancti Marci Cardinalem Apostolicae Sedis Legatum ut personaliter se conferret ad Castrum Marani et possessionem eiusdem Castri eiusve jurium Communi Universitati, et hominibus Firmanis assignare procuraret sub poenis ad arbitrium, et in posterum eidem Universitati et hominibus Firmanis obbediant etc& Una cum nonnullis juribus Commune Firmi, et Commune Castri Marani, Exemplatae per Antonium Ser Cisci de Firmo –
1672 MARANUM Commissio causae una cum supplicatione et sententia facta pro parte et ad instantiam Communis et hominum Castri Marani cum Commune Firmi super cognitione delictorum in dicto Castro factorum, et faciendorum prout latius in dicta supplicatione, et sententia per Enricum Gaetanum de Viterbio pro Romana Ecclesia in Provincia Marchiae appellationum Iudicem ad favorem Communis Firmi contra Commune Marani. Sub Data in Girofalco Fermano anno Domini 1379 – rogato manu Ser Simonis de Spoleto –
1673 MARANUM Sumptus cuiusdam priviligij promissionum factarum, et obligationum per Presbiterum Firmanae Sedis Episcopum hominibus Castri Marani de anno Domini 1194 – rogato de sumptu Guilielmo Margariti Notario – Vide pag. 153 num. 747 –
1674 JURA CASTRI MASSAE Instrumentum divisionis bonorum factae inter Nobiles de Massa in qua divisione Linus Domini Guilielmi accepit pro se tantum Castrum Carnassalis cum omnibus juribus ipsius et omnia jura quae dicti Nobilis habebat in Castro Campori Patronatibus Ecclesiarum et aliis jurisdictionibus Vannes Domini Gerardi pro se Tuzzio, Ciccharono, et Andreuctio Fratribus ipsius accepit Castrum Gabbiani, et medietate bonorum in Civitate Firmana, ac omnia bona in Terra Montis Ulmi et in Terra Maceratae cum omnibus juribus, Patronatibus Ecclesiarum et Dominus Rainaldus Fidesmidi pro se, et Frate suo Ciccho accepit Castrum Massae et Castrum Clarmontis cum omnibus juribus et Patronatibus Ecclesiarum etc& et aliam medietatem bonorum omnium in Civitate Firmi etc& – De anno Domini 1314 – togato Nicolai Benvengiati olim de Massa Notario –
1675 MASSA Sumptus cuiusdam mandati procurae factum per Raynerium Zeno Communis Firmi Potestatem ac Universitatem et homines Civitatis Firmi in personam Aldigerij Notarij ad dicti Communis nomine recipiendum Dominum Guilielmum de Massa ad Cittadiniam Civitatis Firmi, et ab eodem recipiendum jura-mentum, et idoneam cautionem de supponendo se bona et terras suas iuris-dictioni Firmi et de parendo mandatis praedicti Domini Potestatis et successorum ac ad alia etc& Propter quod dictus Guilielmus juravit attendere et observare omnia praecepta praedicti Potestatis suorumque successorum etc& De anno Domini 1252 – rogato Alberto de Brusegadis copiatum manu Vannis Dominici de Firmo –
1676 MASSA Instrumentum Mandati Procurae Civitatis Firmi in personam Domini Angeli Berardi ad recipiendum nomine Civitatis venditionem omnium bonorum quondamVannis Ciccharoni, Domini Cutij, et Andreuctij Domini Gerardi de Massa sitorum in territorio Massae et Gabbiani Comitatus Firmi et in Terra Montis Sanctae Mariae in Georgio Camerae confiscatorum pretio 1100- florenorum auri a Revd.mo Domino Gerardo Abbati Majoris Monasterij Turonensi Apostolicae Sedis Nuntio etc& de anno Domini 1372 – rogato Ser Nardo Ser Corradi de Bictonio – Vide Gabbiano –
1677 MASSA seu GABBIANUM Instrumentum retrovenditionis factae Bonorum, quae fuerunt Andreuctij Ciccharoni Domini Cuti jet Vannis Gerardi de Massa Camerae confiscato rum etc& Vide Gabbianuma numero 1632 –
1678 MASSA Copia cuiusdam jnstrumenti donationis, et cessionis factae de omnibus juribus et pertinentiis ac tota jurisdictione Castri Massae per Dominum Thebaldum Iacobi uti Sindicum et Scindicario nomine Universitati dicti Castri Domino Mattheo Petri Rose de Firmo Scindicario nomine Communis Firmi etc& Sub anno Domini 1327 – rogato Monte Iacobi de Firmo –
1679 MASSA Mandatum Montis Sanctae Mariae in Georgio in personam Ser Petri Iohannis de Firmo in causa quam babebat cum nobili et potenti militi et Domino Fulcone de Massa et ad comparendum in Curia Generali Provinciae Marchiae et excusandum a quadam inquisitione formata contra dicto Commune in occasione receptionis Vici Tutij Bonacose de dicto loco exbanditum et rebellem de anno Domini 1367 – manu Iohannis Georgij Magistri de Sarnano –
1680 MASSA Instrumentum decisionis finium inter Communia Massae et Montis Sanctae Mariae in Georgio factum per Magnificum Constantium Gabinam, Marcum Panduphi, Vincentium Barardini, et Natalem Ser Francisci de Monte in Georgio quibus huismodi decisio medio juramento fuit remissa a Deputatis de Massa videlicet Guarnerio Silvestri, Giuliano Guerrierij, Petro Farinelli, et SerFrancisco Perrotti cum interventu Clarissimi Iuris Utriusque Doctoris Iohannis Dilecti de Gualdo Reverendissimi Legati Auditoris et Commissarij de Anno 1538 – manu Ser Quiriaci Novi de Macerata –
1681 JURA CASTRI MERCATI Instrumentum sumptus quarumdam condemnationum factarum per Dominum Sinibaldum de Aymandis de Trivisi Potestatem Firmi contra Dominum Vinciguerra de Mercato in duobus millibus librarum Ravennatensium ex quo ipse una cum quadraginta hominibus equestribus et peditibus derobavit quosdam Mercatores Anconae Florentiae et Senarum et plures alios qui cum eis erant de pannis ac aliis prout in dicta condemnatione. Item contra Rainaldum et Albertinum de Camporo condemnatus occasione ut supra sub anno Domini 1284 –
1682 MERCATUM Instrumentum pacis factae inter Cautium quondam Vinciguerrae de Mercati per se suosque haeredes Universales et singulares complices autore et seguaces ex una et Ottum quondam Albertini de Mercato de omnibus inijuriis sibi invicem factis etc& sub poena quatuor millium florenorum auri in caso contraventionis Communi Firmi devenienti Sub anno Domini 1317 –rogato Bondo quondam Nardi etc& –
1683 MERCATUM Instrumentum sumptus dationis, et concessionis Castri Mercati et ipsius Burgi cum ianuis viis fontibus et ripis ac aliis prout in eo factae et concessae per Cautium Vinciguerrae et Censorium Albertini Vinciguerrae de Mercato Iacobo Aldoveri Sindico Communis Firmi nomine dicti Commuis ex eo quia praedictus Sindicus nomine quo supra recepit praedictos Cautium et Censorium eorumque posteros, et haeredes in Cives Firmi ad beneplacitum honores et dignitates ut alij Cives Firmi, ac sub Iurisdictione, et defensione dicti Communis etc& prout in eo Sub anno Domini 1319 – rogato Francisco Francisci Notario. De sumptu vero Petrocho Alexandri de Firmo. Notario –Vide Acquaviva num. 1037 pag. 220 – Vide Castrum Sancti Benedicti –
1684 JURA CASTRI MORICI Bulla Gregorij Papae Noni directa Episcopo Firmano et Abbati Sanctae Crucis de Clento ac Priori de Balegone Firmanae Dioecesis et Camerinensi ad petitionem Fidesmidi de Mogliano adjungendo dictum Priorem decisioni fiendae in causa vertente inter dictum Fidesmisum et Commune Camerini super Castro Morici etc& Sub Data Anagoniae 7 Cal. Septembris, Pontificatus anno 4.to –
1685 MORICUM Commissio facta per Sanctissimum Dominum Gregorium Papam Nonum Reverendissimo Episcopo Firmano quod sublato appellationis obstaculo previa ratione procedat in causa coram ipso vertente inter Fidesmidi de Molliano ex una, et Commune Camerinensi ex alia super Castro Morici ac aliis etc& –

This entry was posted in Chiese, DOCUMENTI, LUOGHI, PERSONE and tagged , , , . Bookmark the permalink.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *

Gentilmente scrivi le lettere di questa immagine captcha nella casella di input

Perchè il commento venga inoltrato è necessario copiare i caratteri dell'immagine nel box qui sopra