FERMO nelle pergamene del medioevo e del rinascimento Hubart da numero 701 a 833

0701 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum venditionis mediatatis totius quartae partis Castri Sancti Benedicti fact& per Dominum Roggerium Domini Transmundi de Sancto Angelo in Pontano pro se, et procuratorio nomine dictae Mobiliae eius Uxoris Filiae Domini Transmundi de Castello Vetulo Domino Mattheo Marci Sindico Communis Firmi pro pretio 600- librarum Vulterranarum Anconitanarum, cum omnibus Iuribus Vassallorum, Pascuorum, Ecclesiarum Patronatuum, et aliorum Iurium, quae habebant in dicta parte, pro quibus Domino Roggerio, et Mobiliae fideiusserunt Dñus Roggerius Domini Nicolai, et Giliolus Guilelmi de anno Domini 1280 – rogato SerAndrea Martini praesente inter alios Domino Palmerio Falci etc& –
0702 CASTRUM SANCTI BENEDICTI de ALBULA Instrumentum ratificationis factum per Nobilem Virum Richardum Domini Gualterij de Acquaviva de venditione facta per Eschaelinum Domini Rogerij de Molliano suum procuratorem, et procuratorem Iacobuctij Domini Thadei, et nomine Corradi, et Rainalductij Filiorum Domini Rainaldij, ac Domini Richardi, et Iacobutij Domino Mattheo Marci Sindico Communis Firmi de quarta parte totius Castri Sancti Benedicti de Albula de anno Domini 1283 – manu Ser Gentilis Simonicti, tempore Martini Quarti –
0703 CASTRUM SANCTI BENEDICTI de ALBULA Instrumentum venditionis factae de medietate totius quartae partis totius Castri Sancti Benedicti de Albula per Gentilem Domini Alberici de Castro Turris Palmarum Procuratorem Vinciguerrae Domini Albertini de Mercato Domino Mattheo Marci Sindico Communis Firmi precio 500- librarum Vulterranarum Anconitanarum, cum omnibus Juribus, Vassallis, Patronatibus Ecclesiarum, Pascuis, et aliis de anno 1280 – manu Ser Andreae Martini –
0704 CASTRUM SANCTI BENEDICTI de ALBULA Instrumentum Mandati procurae Dominae Mobiliae quondam Transmundi de Castello Vetulo Uxoris Roggerij Rainaldi Domini Transmundi de Castro Sancti Angeli in personam ipsius Roggerij ad vendendum Communi Firmi, vel eius Sindico medietatem quartae partis totius Castri Sancti Benedicti, quem habebat pro indivisa cum Domino Vinciguerra Domino Albertini de Mercato cum omnibus juribus etc& Patronatibus Ecclesiarum et aliis etc& de anno Domini 1280 – rogato Andrea Martini –
0705 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum traditionis, concessionis, et permutationis factum a Giliolo Guilelmi Domino Nicolai de Firmo Sindico Rogerij Rainaldi Domini Transmundi de Sancto Angelo Petro Iohannis Petri Martini de dicto Castro Procuratori Dominae Mobiliae Uxoris Rogerij de domibus, Horto, et splactio in Civitate Firmi, et petia terrae in Felonica pro parte dictae Dominae Mobiliae contingenti de Castro Sancti Benedicti a dicto Rogerio pro se et procuratorio nomine dictae Dominae Mobiliae vendita Communi Firmi pretio 700- librarum Ravennatensium Vulterranarum de anno 1284 – rogato Ser Mattheo Angeli de Sancto Angelo –
0706 CASTRUM SANCTI BENEDICTI de ALBULA Instrumentum venditionis omnium Iurium, et bonorum, ac rerum quae, et quas Rainaldus de Brunforte habet, et habere posset tam ex sui persona, quam Dominae Helenae, et suae Uxoris in Castro Sancti Benedicti de Albula, factum Universitati Firmi, et pro ea Marchitto Domini Suppi Sindico Communis Firmi pretio 700- librarum, sub anno Domini 1280 – rogato Gentile Simonicti –
0707 FIRMUM Sumptus quorumdam Statutorum, et Capitulorum repertorum, et extractorum ex primo Libro Statutorum Communis Firmi tenorum, et continentiarum prout in eis condit& Sub anno Domini 1278 – tempore Nobilis Viri Francisci Neapolionis de Filiis Ursi Firmi Potestatis –
0708 TERRA MONTIS SANCTI, et FIRMUM Instrumentum mandati procurate factum per Universitatem, et Commune et homines Civitatis Firmi in personam Domini Matthei Clerici, et Praebendati Ecclesiae Sancti Matthei de Firmo, et illius Socij ad dicti Communis nomine recipiendum et pro ipso Commune ab Universitate, et hominibus, ac Sindicis, et Procuratoribus Montis Sancti promissionem Fidelitatis praestandae a dicto Commune Montis Sancti Communi Firmi etc& prout in eo sub anno Domini 1293 – rogato Fratuctio Magistri Petri Notario –
0709 FABRIANUM, et FIRMUM Sumptus quarumdam Litterarum, et commissionis R.mi Domini Albani directarum R.mo Domino Petro Osiman Episcopo, et in Prov. March. Locumtenenti obtentarum pro parte Gualterij nati Albergicti de Fabriano super salmis 36 grani quas ipsi auferri fecit Iohannes Ugolini de Florentia Civitatis Firmi Officialis Gabellarum pro S. Rom. Eccl. transumptus per Sanctem Bartholomei Hieronimi de Sarnano Notarium sub anno Domini 1370 –
0710 TERRA M.TIS LUPONUM Instrumentum Mandati Procurae factae per Universitatem, Commune, et homines Montis Luponum in personam Nobilis Viris Sanctis Massutij de Firmo ad causas cum Universitate, et Communi Maceratensi ac eorum Episcopo, sub anno Domini 1371 – Indictione nona tempore Domini Gregorij Papae XI – die 22- 9.bris, rogato Venantio Manchi de Monte Luponum –
0711 FIRMUM Bulla Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae 4.ti Directa DD. Archipresbitero, et Petro Mancino Canonico Firmano, ut executioni mandet Bullas, seu Litteras felicis recordationis Pauli Papae III- et Clementis Papae VII circa constructionem Monasterij Monialium sub cura Fratrum Praedicatorum in Ecclesia Sanctae Mariae de Virginibus de Firmo cum pactis et conventionibus prout in ea sub Data Romae anno Domini 1556 –
0712 NURSIA, et ASCULUM Laudum, seu Sententia lata, et data per Dominos Iacobum Branchadorum, et Iacobum Bonjohannis de Firmo Arbitratores electos pro parte Communis Populi Nursiae, et eius Comitatus ex una, et Esculorum Civium Comitativorum, et Complicum de eodem ex alia super pace inita inter ambas partes quae continetur in 23- Capitulis de anno Domini 1495 – rogato Sertorio de Quarantoctis de Nursia –
0713 CASTRUM PETRITULI Indulgentiae decem annorum, et totidem quadragenarum concessae per Franciscum S. R. E. Sancti Eustacchij Diaconum Cardinalem Reverendo Domino Bartholoneo Branchadoro Archidiaconi Firmano Oratorij Sancti Antonij extra Castrum Petrituli Rectori pro dicto Sancti Antonij Oratorio prout in eis. Datum Florentiae anno Domini 1494 –
0714 FIRMUM Sumptus quarumdam litterarum Sanctissimi Domini Urbani Papae directaryn Domino Ademaro de Agrifolio Rectori Marchiae Anconitanae pro Romana Ecclesia super liberatione facta vigore litterarum Revd.mi Domini Egidi Epiascopi Sabinen& Apostolicae Sedis Legati in dicta Provincia etc& prout in eo de anno Domini 1369 – transumpus per Iohannem de Ausilhaco –
0715 FIRMUM Instrumentum quietationis Ducatornu 1438, cum duobus quintis alterius Ducati auri in auro de Camera debiti in occasione mutui per Universitatem et Commune Firmi Domino Ebino de Neructiis Civi et Mercatori Pisano factum per eundem Dominum Ebinum dictae Universitati, et Communi Firmi, et pro eo hominibus in Instrumento quietationis specificatis, prout in eo Sub anno Domini 1505 – rogato Philippo Pagano Pisano –
0716 FIRMUM Copia Litterarum Ill.mi, et R.mi Cardinalis Sancti Angeli nomine Communis Firmi factarum et directarum R.mo Vicelegato Provinciae Marchiae circa observationem privilegiorum Civitatis Firmi, una cum Litteris responsoriis factis per dictum Reverendissimum Vicelegatum sub die 24- Iunij 1549 –
0717 FIRMUM Instrumentum una cum Litteris Apostolicis Sanctissimi Domini Nostri Urbani Papae emologationis, et confirmationis absolutionum ab omnibus, et singulis processibus, sententiis, et poenis etiam haereseos incursis per Commune et singulares personas Civitatis Firmanae, et ad favorem praedicti Communis, et hominum per Reverendissimum Egidium Legatum, non obstante aliqua alterius Legati contradictione in dicto Instrumento nominat sub anno Domini 1369 – rogato Iohanne de Roccelitto –
0718 FABRIANUM Sumptus quarumdam Litterarum seu privilegi Revd.mi Domini Egidij Cardinalis Episcopi Sabinen& Apostolicae sedis Legati iuxta tenorem Brevis a Sanctissimo Domino N.ro Innocentio Pontefice, prout latius in dicto sumptu directi Ven. Patri Episcopo Nucerino, et Prioribus Sancti Augustini de Fabriano de recipiendo omnes et quoscunque rebelles, et indevotos Ecclesiae Romanae Clericos, vel Laicos volentes ad obedientiam, et devotionem ipsius Ecclesiae simpliciter et cum affectu redire Ecclesiae humiliter et devote petentes ab omnibus excommunicationibus sententiis, censuris et poenis in forma Ecclesiae consueta iniuncta illis poenitentia salutari absolvere etc& prout in eis sub Datae Cesenae Pontificatus anno X.mo, Copiatae per Iohannem S. Angeli de Cortona –
0719 FIRMUM Privilegium confirmationis Litterarum quondam Iohannis de Olegio in Provincia Marchiae pro Romana Ecclesia Rectoris, ac etiam Ademari de Agrifolio eius successoris concessum per Reverendissimum Anglicum Episcopum Cardinalem Albanensemin Italia Vicarium Generalem Universitati Firmi, quod nullum dictae Universitatis aut eius Comitatus a quoquam tam in Civilibus, quam in Criminalibus causis ad aliud Forum quam Firmanum invitus trahi possit factum sub anno Domini 1371 –
0720 FIRMUM, seu CASTRUM M. S. PETRI Instrumentum adeptionis possessionis Castri Montis Sancti Petri de Alleiis cum juribus suis, una cum Breve Sanctissimi Pauli Papae III Communi Firmi, seu Civibus pro eo in Istrumento nominati per Dominum Gregorium Magulottum Provinciae Marchiae Gubernatorem sub anno Domini 1535 rogato Virgilio de Donatis –
0721 FIRMUM Alia Copia, sive sumptus eiusdem Privilegij R.mi Domini Anglici Episcopi Albanensi etc& remissionis ad gratiam etc& qui num. 611 – copiata per Colam Cicchi de Firmo –
0722 FIRMUM et RECINETUM Sumptus cuisdam Bullae Sanctissimi Nostri Sisti Papae IV- concessae universitatibus, et Communibus Firmanis, et Recanatensibus pro faciendis Nundinis per duos menses, unaquaeque earum per mensem prout latius in dicta Bulla facta sub anno Domini 1472 – Pontificatus sui Anno primo, transumpta per Antonium Ser Cristophani Notarium –
0723 FIRMUM, et CASTRUM MONTIS S. PETRI Instrumentum mandati procurae factum per Dominum Blandum Rubeum Potestatem Firmi prout in eo in personam Domini Iohannis Prioris Sancti Salvatoris ad praesentandum se nomine Communis Firmi coram Ministro Generali, et Provinciali Marchiae Custodi Custodiae Firmi Fratrum Minorum, et ad praesentandum Praedicto Ministro etc&, aut eorum alteri, quatenus Castrum Montis Sancti Petri Firmanae Dioecesis ad praefatum Commune Firmi pleno jure spectare dignoscitur etc&, sub rogitu Bernardini Gressorum Notario etc& praesente inter alios Savino Domino Reglerij –
0724 FIRMUM, et VENETIAE Literae Recommandantionis Serenissimi Ducis Veneti ad instantiam Iohannis de Bocha, et aliorum Creditorum cuiusdam Talenti de Matthia de Florentia in quantitate prout in eis directae Nobilibus Civitatis Firmanae, ut dictum Talentum in eadem Civitate praesentem retineri curent etc& –
0725 FIRMUM Copia cuiusdam privilegij concessionis Vicariatus facta per Reverendissimum Episcopum Farfensem, et dicti Monasterij Administratorem Religioso Viro Ecclesiarum Sancti Iohannis, et Benedicti Praeposito extract& per Cannitum Domini Brancae de Sancta Victoria, sub anno Domini 1314 – Ecclesia Romana Pastore Vacante –
0725 bis TERRA AMANDULAE Reproductio Actorum factorum per Benedictum Clerici Procuratorem Iuctij Thomae de Amandula in Causa Appellationis occasione condemnationis dicti Iuctij, quam habet cum Commune Firmi una cum exceptionibus factis pro parte dicti Communis et pronunciis per Dominum Cambium Iudicem Appellationum factis sub anno Domini 1358 – rogato Nunctio Iohannis –
0726 FIRMUM Petitio Gani Bonavitae facta in Concilio Generali Civitatis Firmi de Libris 32- Vulterranarum per ipsum soluti dum fuerat Nuntius nomine dicti Communis detentus in Curia Domini Bernardi Rectoris Marchiae, et suorum Judicum, et hoc occasione expensarum per ipsum in dicti locis nomine quo supra factarum etc& prout latius in eo de anno Domini 1288 –
0727 FIRMUM Instrumentum quietationis 1250- Ducatorum auri factum per Dominum Ramesinum de Ramesinis de Faventia pro R.da Camera in Marchia Anconitana Depositarium Universitati, et Communi Civitatis Firmanae, ex quo dictam quantitatem Ducatorum eidem Depositario solverit nomine dicti Communis per manus Coluctij Iohannuctij Paccharoni de dicta Civitate pro parte subsidij dicto Communi imposita sub anno Domini 1365 – rogato Goscalco Notario –
0728 FIRMUM Mandatum substitutionis procurae factum per Dominum Rainaldum de Brunforte Procuratorem Domini Guilielmi de Firmo in personam Martini Magistri Iacobi ad dicti Domini Rainaldi Principalis Nomine renunciandum dicto Sindico Communis Firmi nomine dicti Communis appellationi per dictum Rainaldum factae ex causa prout in dicto substitutionis instrumento factum sub anno Domini 1298 – tempore Bonifatij Papae Octavi – rogato Petro Domini Manci Notario –
0729 FIRMUM Instrumentum sumptus quarumdam Litterarum factarum per Universitatem Commune, et homins Iadrae ad instantiam Georgij Thomae de Mattaferris Creditoris Comminis Firmi in florenis 1800- prout latius in eis directis Universitati, et Communi Firmi ad favorem dicti Georgij latarum per Puctium Iacobi, et Andream Marchetti Ambasciatores, et Cives Firmanos etc& transumptarum sub anno Domini 1365 – rogato Bonaccursio Iovannini de Parma –
0730 FIRMUM Instrumentum prorogationis, seu supersessionis quarumdam Citatorialium factarum ad instantiam Dominum Raimundum Actonis de Aspello Marchiae Anconitanae Rectoris contra Commune Firmi, eius Castra, et homines ad respondendum inquisitioni, seu processui, ex quo non praestiterunt Fidelitatis Sacramentum, ut moris est, factum per Bartholomeum de Albanino etc& praefato Communi Firmi, eiusve Comitatui, et hominibus prout latius in eo. Sub datum anno Domini 1312 – apud Sanctam Victoriam – rogato Paulo Iohanne de Firmo Notario –
0731 FIRMUM Sumptus cuiusdam Privilegij Egidij tituli Sancti Clementis Cardinali in Italiam citra regnum Siciliae Vicarij Generalis, una cum commissione sibi concessa a Sanctissimo N.ro Innocentio Pontifice de absolvendo quoscunque poenitentes redire volente ad Sanctae Matris Ecclesiae obedientiam, ob delicta, et facinora per ipsos commissa, prout absolvit Antonium quondam Thomae Militem Firmanum, ac Sindicum, et Procuratorem dictae Civitatis nomine dicti Communis, et pro omnibus hominibus ex quo corde contrito, et genibus flexis a praedicto Revd.mo nominibus quibus supra huismodi ex causis praedictis petijt absolutionem –
0732 FIRMUM Literae Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Papae IIII directae Marchiae Anconitanae Rectori, in quibus eisdem mandat, ut omnia Privilegia, et jura Civitatis Firmanae illibata conservet, et faciat conservari – Datae Laterani 3.o Idus Decembris Pontificatus An. XI –
0733 TERRA MURRIS VALLIUM Instrumentum mandati procurae factae per Paganellum de Sancto Severino Procuratorem Communis Terrae Murris Vallium nomine dicti Communis in personam Matthei de Civitate Firmi ad causas, et praesertim in causa cum Domino Hannibale Domini Transmundi Romanorum Proconsule sub anno Domini 1272 – rogato Petro Imperiali auctoritate Notario – Vide num. 821-860 –
0734 FIRMUM Instrumentum acceptationis, emologationis, ratificationis et confirmationis Ligae, seu confederationis initae, et factae inter Iacobum Colae Sindicum, et Procuratorem Communis Firmi ex una, et Dominum Iohannem Galeazzum Vice Comitem, ac nonnullos alios Dominos, et Communia Florentiae, Bononiae, et alia Communia Italiae prout de dicta Liga latius constat manu Ser Iohannis quondam Bartholomei de Arezzo sub anno Domini 1390 –
0735 FIRMUM Sumptus cuiusdam copiae quarundam Litterarum Sancisssimi Domini Clementis Pontificis directarum Potestatibus, Prioribus, et Communitatibus Civitatum, et Terrarum tam Marchiae Anconitanae, quam aliorum locorum etc& prout in eis, ut Reverendissimum Guilielmum Guabalitanorum Episcopum, et Rev. Bilfortem Abbatem benigne recipiant, et hoc pro sedandis discordis etc&, ac etiam treguas, et foedera inter ipsos faciendas – Exemplatae per Guilielmum de Bobio de Parma de anno Domini 1306 – tempore Clementis Papae V.ti –
0736 FIRMUM Instrumentum quietationis in forma litterarum patentium factarum per Reverendissimum Dominum Latinum de Urbinis Sanctissimi Domini Nostri Sixti Papae IIII Camerarium Civitati Firmanae hominibus, et illius districtualibus de 400- Ducatis aurei, quos Communitas praefata solvere obligata erat pro compositione cum Camera occasione fraudum per homines, seu districtuales illius super tractis grani ad mare commissarum factum etc& prout in eo Sub anno Domini 1473 – indictione 6 Mensis vero Octobris die 20 –
0737 FIRMUM Instrumentum sumptus cuiusdam sententiae condemnatoriae latae per Dominum Albericum de Lambertinis de Bononia Olim Civitatis Firmi Potestatem contra Dominum Antonium Aceti de Firmo causa, et occasione prout in dicta Sententia lata sub anno Domini 1408- rogato Mattheo Menecutij de Tarano. De sumptu vero rogato Antonio quondam Ser Dominici de Firmo –
0738 FIRMUM Instrumentum quietationis Ducatorum 45- et Anconitanarum 15- factum per Dominum Antonium pro S. Rom. Ecclesia in Provincia Marchiae Thesaurarium Domino Angelo Bernardini de Civitate Firmi nomine, et Vice dicti Communis recipienti, et hoc pro affictu duorum Annorum sub anno Domini 1381 – rogato Vanne Vannuctij de Monte Alto –
0739 FIRMUM Instrumentum mandati Procurae factae per Universitatem, et homines Civitatis Firmi, ac de voluntate Magnifici Domini Mercenarij de Monte Viridi Conservatoris dictae Civitatis in personam Domini Valentini Prioris Ecclesiae Sancti Angeli de Firmo, ad dicti Communis, et Mercenarij nominibus comparendum coram Domino Petro de Talicata Provinciae Marchiae Anconitanae pro S. R. E. Vicario Generali, et proponendum, et faciendum nonnullos protestationes prout latius in eo factum sub anno Domini 1334- rogato Thoma Iohannis –
0740 FIRMUM Provisio Ecclesiae Sancti Angeli de Ferentino facta per Reverendum Dominum Andream Episcopum Ferentinum ad favorem Luciani Cole Clerici Firmani Sub anno Domini 1486 – rogato Nicolao Vacchae Ferentinensi –
0741 FIRMUM Copia instrumenti Mandati Procurae factae per Rev. Dominum Moricum Abbatem Monasterij Farfensis cum consensu Prioris, et omnium Fratrum in dicto loco existentium in personam Fratris Bernardi de Reate ad causas, ac ad alia prout in eo sub anno Domini 1278 – tempore Nicolai Papae III – rogato de eo Philippo Parij, se sumptu vero Cambio Parij –
0742 FIRMUM Privilegium exemptionis factum per Manfredum Siciliae Regem hominibus, et Mercatoribus Civitatis Firmanae, ut possint intrare Regnum cum rebus, et mercimoniis suis, et exercere mercaturam, et ab inde per mare, et per terram redire ad Civitatem cum dictis rebus absque ullo onere, datio, et gabella. Datum sub anno Domini 1264 – Regni eius anno septimo –
0743 FIRMUM, seu FABRIANUM Instrumentum Mandati procurae fact& per Gentilem Finaguerrae de Fabriano in personam Iohannis Antonij ad ipsius Gentilis nomine, et pro eo recipiendum omne ius, omnemque actionen fiendam, et quam faciet eidem Gualterius Domini Albergitti de Fabriano, de 3.a parte cuiusdam domus, in qua sunt tria molendina apta ad macinandum pro indiviso cum Ecclesia Sanctae Mariae de Mercato iuxta fines in eo appositos factum sub anno Domini 1371 – rogato Urbano Maxij de Saxoferrato –
0744 FIRMUM. CASTRA TURRIS PALMARUM, MONTIS FALCONIS, MARANI, MORISCI et GRUPTARUM Instrumentum mandati procurae factae per Commune, et homines Civitatis Firmi in personam Domini Ruggerij Suppi Domini Palmerij, et Socios de Firmo ad dicti Communis nomine comparendum coram Domino Fulgone de Podio Ricardi Marchiae Anconitanae Rectore pro Sanctisssimo Domino Innocentio Papae Quinto, et dicti Communis nomine trudendum liberam possessionem Castrorum Turris de Palma, Montis Falconis, Marani, Morisci, et Gruptarum, et hoc vigore litterarum praefati Rectori pro excessibus, destructione, et incendio Castri Montis Sancti Petri facto per dictos homines de Firmo sub anno Domini 1276 – una cum strumento traditionis dictorum Castrorum facto per suporadictos procuratores de eis rogato Bonjoanne Magistri Altidone –
0745 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Leonis X.mi de Licentia data Civitati Firmanae, et hominibus eiusdem cudendi quatrinos, et monetas minutiores, ed quodcumque cuneum, sive signum ad eorum libitum imprimendi etc& Datum Romae 4- Iulij 1513 –
0746 FIRMUM, et TERRAE EIUS COMITATUS Sumptus cuiusdam jnstrumenti pactorum, Capitulorum, et Conventionum factarum, et initarum inter Commune Firmi ex una, et Comitatenses, ac alios de Nobilibus de Castris, et Terris prout in calce dicti Jnstrumenti descriptos una cum obligatione, et iuramento per consiliarios Firmanos in calce instrumenti descriptos facti, ac etiam per Petrum Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis factum sub anno Domini 1229 – rogato Iohanne de Villafranca, de sumptu vero Bartholomeo Leonardi –
0747 MARANUM Jntrumentum mandati procurae factum per Abbatem et Monachos Monasterij Sancti Petri de Marano in personam Domini Bernardi ad ipsorum nomine accipiendum corporalem possessionem omnium, et singulorum bonorum ad dictam Ecclesiam, et Monasterium spectantium, ac ad alia faciendum prout in eo, rogato Iohanne Tehodoni –
0748 FIRMUM Literae in forma Brevis Sanctissimi Domini Nostri X.isti Papae III directae Prioribus Populi Civitati Firmanae in quibus eidem notus facit se esse creatum Pontificem, ideo eos hortatur ut in devotione, ac solita subiectione S. R. E. fideliter constanterque persistant Datae anno Domini 1471 –
0749 FIRMUM Testamentum Dominae Margheritae uxoris Antonij Dominici Formicchini de Firmo, in quo nonnulla fecit legata, et in ultimo universalem haeredem instituit Hospitale Sanctae Mariae Fraternitatis de Firmo. Sub anno Domini 1437 – rogato Iohanne Antonij alias Mentino de Firmo –
0750 FIRMUM Literae patentes factae ad favorem Luciani Cole Canonici Firmani per Sanctissimum Dominum Nostrum Paulum Papam 2.um directae R.mis Episcopis Spalter et Castris ac aliis prout in eis, de tradendo quoties vacare contigerit unum, vel duo Beneficia eisdem Luciano etiamsi alterum cum cura etct& Sub anno Domini 1465 –
0751 FIRMUM Instrumentum liberationis, et absolutionis omnium delictorum, maleficiorum, et excessuum patratorum tam per homines Universitatis, et Communis Firmi, quam per alios eiusdem Comitatus, et Districtus, factumper judices R.mi Domini Neapolionis Sancti Adriani Diaconi Cardinalis, Apostolicae Sedis in Provincia Marchiae Legati Generalis prout in eo, Universitati, et Communi Firmi, et pro eo Iacobino Petri eius Sindico Sub anno Domini 1301 – rogato Gemino Gregorij de Viterbo –
0752 FIRMUM Sumptus quarumdam actorum extractorum de quinterno Communis Firmi, videlicet Testium juramenta receptorum coram Magnifico Domino Thomasio de Venetiis Potestate, sub rogitu Dominici Iohannis Notarij –
0753 FIRMUM Instrumentum quietationis 2/m florenorum auri factum per Rev. Dominum Vitalem Marchiae Anconitanae Rectorem Universitati Firmi, et pro ipso Monti Iacobi Sindico dicti Communis, et de summa 4/m florenorum auri promissorum per ipsum Sindicum Domino Girardo de Tastis Vicario Deputato per Bertrandum Sanctisimi Domini Nostri Clementis Papae Nepotem Marchiae Anconitanae Rectorem, et Thesaurarium Generalem, et hoc ex causa compositionis occasione condemnationum, et sententiarum latarum contra homines, et personas dicti Communis, prout latius in eo factum sub anno Domini 1306 – rogato Ser Guido Ugolini –
0753 bis FIRMUM, seu FABRIANUM Instrumentum Mandati procurae factum per Gentilem Finaguerrae de Fabriano in personam Antonij Iohannis de Fabriano ad ipsius Gentilis nomine, et pro eo recipiendum omne ius, omnemque actionen fiendam, et quam faciet etc& Vide num. 743 –
0754 FIRMUM Instrumentum quorundam actorum, et depositionis cuiusdame testis pro parte Civitatis Firmi in causa, quam habet cum Comite Iacobo, examinati sub anno Domini 1498 – rogato Ser Nicolo quondam Benedicti –
0755 FIRMUM EPISCOPATUS Jnstrumentum cuiusdam Privilegij Domini Innocentij Pontificis III concessi Domino Adenulpho Firmano Episcopo, ac aliis in dicto Episcopatu, videlicet, quod nullus Presbiter absque Apostolicae Sedis Mandato possit causas tractare, et quod omnia Regalia, et redditus Pontium Civitatis, et extra Civitatem sint, et esse debent ipsius Episcopatus prout latius in eo fact& sub anno Domini 1205 – transumptatum per Blanchum Servidei de Monturano etc& –
0756 FIRMUM Privilegium Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Pontificis remissionis, et donationis cuiusdam summae denar& per Commune Civitatis Firmi Camerae Apostolicae debitorum occasione Vicariatus eiusdem Civitatis, nec non solutionis infra 24- Annos a data praesenti computandorum per dictum Commune, et Populum Civitatis Firmanae dicto Romano Pontifici, vel successoribus pro tempore 24/m florenorum, videlicet singulis annis mille. Sub Data Romae apud Sanctum Petrum Idibus Ianuarij Pontificatus anno primo –
0757 FIRMUM Instrumentum substitutionis Procuratoris factum per Ser Antonium Nicolai de Firmo Sindicum Communis Firmi in personam Iohannis Leonardi Ser Antonij de Firmo, cum pari mandato, quod dictus Procurator principalis a dicto Communi habet Sub anno Domini Pij Papae 2.di – rogato Ser Ludovico Mattheutij-
0758 FIRMUM Literae patentes revocationis repraesaliarum concessarum per Ferdinandum Siciliae regem Albisanotto, et Morello armigeris eiusdem Regis pro satisfactione pretij unius equi eorum famulum furto subtracti, et in Civitate venditi contra Cives, et habitatores Firmi, et eorum bona Sub anno Domini 1477 –
0759 FIRMUM Jnstrumentum venditionis factae per Albertum quondam Carbonis Transmundo quondam Ser Carbonis de bonis etc&, et pro pretio prout in eo De anno Domini 1206 –
0760 FIRMUM Instrumentum quietationis una cum cessione florenorum quadraginta pro residuo quinquaginta factum per Revd.um Dominum Angelum Episcopum Marchiae Locumtenentem Domino Iovanni de Aceto nomine Communis Firmi pro debito contracto per Galeottum Gasparis de Firmo cum Magnifio Domino Neapoleone de Ursinis Armorum Capitaneo, ex quo dictus Galeottus bannitus est effectus et solvendo non erat sub anno Domini 1463 – rogato Ioanne Ungharo de Firmo –
0761 FIRMUM Sumptus cuiusdam praecepti facti infrascriptis hominibus, et Massariis e Castris Communis Firmi prout in eo, et infra 3.am diem mittant legittimos et idoneos Sindicos pro uno Castro cum bonis, et idoneis fidejussionibus, ad promittendum, et jurandum, et faciendum mandata Domini Philippi Decurio de Placentia Civitatis prout latius in eo una cum promissione, et fidejussione praestita per homines de Monte Rubiano sub anno Domini 1341 – rogato Guascono Notario –
0762 FIRMUM Jnstrumentum Mandati procurae factum per Universitatem, et Commune Firmi in personam Johannis Massoni ad comparendum coram Domino Bernardo Abbate Montis Majoris Provinciae Marchiae Anconitanae Rectore, et absolutione petendum super condemnatione facta de ipso Commune per Dominum Antonium de Monte Falco Iudicem in 4/m libris causa, et occasione prout in eo sub anno Domini 1279 – rogato Philippo Petri Ioannuctij –
0763 EPISCOPATUS FIRMANUS Sumptus quarundam concessionum seu provisionum, Ecclesiarum factarum per Fratrem Iacobum Firmanum Episcopum ad favorem Andreae Falleroni, et Cicchi Thomae Iacobi praesentatorum per dictarum Ecclesiarum prout in dicto sumptu Patronos etc Sub anno Domini 1339 et 1341 -rogato de sumptu Massutio Guadagnuctij Notario –
0764 FIRMUM, et IADRA Instrumentum quietationis 850 ducatorum aurii factum per Georgium filium, et haeredem quondamDomini Thomasij Benedicti de Mattaferris Civem Iadrae Universitati, et Commune Firmi, et pro eis Cole Marchetti, et Martino Guiductij Sindicis ad computum 1700 Ducatorum quod dictum Commune solvere debebat D. Georgio dicti Thomasij, ex causa prout in Instrumento transactionis, et concordiae inter ipsas partes inito sub anno Domini 1366 – rogato Bonaccursio Notario –
0765 FIRMUM Libellus, seu petitio facta pro parte Benevenuti Bossoni contra Geradinum quondam Benintendi de Castro Veteri, in quo continetur, ut quiete, et pacifice permittat sibi possideri quasdam petias terrae laboratas occasione prout in eo, una cum electione facta per ambas partes de Arbitribus, videlicet, de compromittendo huismodi questionem, et litem in personas Vitaluctij et Munaldeschi Arbitrorum, et Amicorum Communium ambarum partium, prout latius in dicto Libello, et Compromisso facto sub anno Domini 1281 – rogato Iacobo Notario –
0766 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Firmi in personam Domini Gualteroni Iudicis ad dicti Communis nomine se praesentandum coram Domino Bernardo Abbate Montis Majori, et Marchiae Anconitanae Rectorem, ad petendum Litteras factas ad instantiam Domini Neapolionis de Fuligno Castellani Turris Palmarum sub poena mille Librarum, et excommunicationis, ut eidem occasione dictae Castellaniae certam denariorum summam solvere debeant, revocare debere causa, et occasione prout latius in eo factarum sub anno Domini 1278 – rogato Bartholomeo Iohannis notario –
0767 FIRMUM Instrumentum cuiusdam reformationis, et consultae factae per Bonifatium Loysij de Piscera unum de Consiliarijs ad favorem Domini Francisci de eodem loco Piscia de acquirendo officio Capitaneatus Civitatis Firmanae etc& factum sub anno Domini 1390 – rogato Ser Bonanno quondam Io.nis –
0768 RUBIANUM Instrumentum receptionis 108 librarum habitarum a Nuntio Iohannis nomine Massariorum Communis Castri Montis Rubiani per Coluctium Blaxij Communis Firmi Bancherium Sub anno Domini 1349 – rogato Dominico Stephani –
0769 FIRMUM Instrumentum mandati Procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Firmi in personas Dominorum Matthei Manci, et Gentilis Domini Matthei ad dicti Communis nomine se praesentandum coram Sanctissimo Domino Nostro Papa, vel eius Auditoribus et prosequendum causam appellationis interpositae per Sindicum Communis Firmi a praeceptis, et bannis factis per Dominum Bernardum Marchiae Anconitanae Rectorem dicto Communi de satisafiendo Dominum Neapolionem de Fuligno Castellanum Turris Palmarum, ac ad alia& factum sub anno Domini 1278 – rogato Bartholomeo Iohannis –
0770 FIRMUM Instrumentum quietationis 12- librarum Ravennatensium parvarum per Compat de Mediolano creditorem Sindicorum Communis Firmi, Anconae, et Recineti prout in dicto istrumento Nonaventurae de Cataplano sub anno Domini 1292 – rogato Bonacolto Petri Bonacolti –
0771 FIRMUM Suspensio interdicti a censuris, et poenis incursis per homines, et Commune Firmanum ob non solutionem cuiusdame summae denariorum debitorum ab eis Domino Blasio de Bulgarinis, et Sociis Mercatoribus Florentini concess. Per Reverendissimum Dominum Petrum Camerae Apostolicae Auditorem Dicto Communi, et hominibus Firmanis, Sub Data Romae anno Domini 1503 – Pontificatus Iulij Papae 2.di anno primo –
0772 FIRMUM Instrumenum Mandati procurae factum per Capitulum Firmanum, ac Rev.mos Dominos Canonicos in personam Domini Gerardi Praepositi ad causas, quas habet, et praesertim cum Domino Iacobo Raynaldi sub anno Domini 1253 – rogato Mattheo Gentilis –
0773 Anno 1296 FIRMUM Instrumentum quietationum factum per Dominum Ranaldum Georgij Iohanni Gentilis Massario Generali Gabellae Communis Firmi, nomine dicti Communis, videlicet unum de libris 100- Ravennatensibus ad computum 575- librarum secundae solutionis domorum, et Turris venditorum per Dominum Ranaldum Communi Firmi, aliud de libris 175- pro secunda solutione Turris, et domorum venditorum ut supra, factum sub anno Domini 1296 – sub rogitu Ser Alexandri Egidij –
0774 FIRMUM Petitio, seu si in evident& fact& ex parte Capituli, et Reverendorum Canonicorum Ecclesiae Firmanae Revd.mo Domino Antonio Tituli Sanctorum Quator Coronatorum Cardinali et directa Reverendissimis Prioribus, et Guardianis Sanctorum Augustini, et Francisci Civitatis Firmanae, concedens ut possit vendi una Domus ipsius Cathedrali Ecclesiae existens in Castro Petrioli, quatenus evidenter in utilitatem eiusdem Ecclesiae cedat etc& Pontificatus Pauli Papae III- Anno Octavo –
0775 FIRMUM Cassatio, et revocatio omnium Litterarum, et praeceptorum factorum contra Commune et homines Firmi per Raimundum Actonis Marchiae Anconitanae Rectorem dicto Communi impositarum de equitibus, et peditibus in modum subventionis, ex quo dictum Commune Firmi fuit devotum, et obediens S. R. E. Sub anno Domini 1310 – rogato Gerardino Bonagratiae –
0776 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pij Papae IIII concessum Universitati, et Communi Firmi, circa Officiales qui steterunt ad Scindicatum, et Sententiam contra exinde reportaverint, ut non obstante appellatione eam exequi possint facto attuali deposito per Actorem de restituendo in eventum in quem etc& prout in eo sub anno Domini 1561 – Pontificatus eiusdem Anno 2.do –
0777 FIRMUM Literae Innocentij Papae IIII directae Potestati Firmano de praebendo auxilium, et subveniendo hominibus Civitatis praedictae, ac aliis Ecclesiae Fidelibus, quotiescumque imminere sciret periculum, vetatque ne alicui illuc transeunti viam inhibeat, nisi habito prius ab ipso Pontifice praefixo mandato. Datum Assisij Pontificatus anno XI.mo –
0778 FIRMUM Sumptus Privilegij Commissionis factus ad favorem Contuctij a Revd.mo Domini Bertrando tituli Sancti Marci Cardinale, et Apostolicae Sedis Legato Directae Episcopo, Humanatensi ut juris remediis compellat Universitatem, Commune, et homines Firmi ad solvendum eidem Contuccio 175 florenos auri per dictum Commune debitos Camerae Apostolicae causa, et occasione prout in dicto Privilegio Exemplatus sub anno Domini 1356 – per Andreuctium Iohannis de Macereto –
0779 FIRMUM Instrumentum sumptus cuiusdam copiae mandati procurae factum per Commune Firmi in personam Dominici Rictij de Firmo ad dicti Communis nomine promittendum Dominico Tomasio Benedicti de dicta Civitate Jadrae sub terminis, et ad tempus, prout in eo solvere duodecim centinaria florenorum et mille triginta sex libris librarum parvarum usualis monetae causis, et rationibus ad alia prout in eo sub anno Domini 1344 – rogato Antonio Marci – De sunptu vero rogato Colao Iohannis de Firmo –
0780 FIRMUM Sumptus cuiusdam reformationis repertus in libro Reformationum Communis Firmi occasione Salis, et Gabellae dictae Salis emptae per Dominum Thomassium de Mattaferris de Jadra a Sindico Communis Firmi, et de Sale misso per eumdem emptorem, etsi facta per ipsum cum dicto Sindico sunt observata facienda per Puctium Iacobi Andreae, et alios electos a Dominis Prioribus, et modo per publicum Concilium gesta, et facta per ipsos occasione de qua supradicta reformatio etc& Exemplatus per Ludovicum Francisci de Firmo –
0781 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem, Commune et homines Firmi in personam Egidij Montanelli ad recipiendum nomine dicti Communis venditionem faciendam per Dominum Berardum praepositum Ecclesiae Sancti Petri omne Ius, et Iurisdictionem, ac potestatem competentem ipsi Praeposito ab Ecclesia Lateranense, et ipsius Capitulo, pro pretio prout ipsi procuratori videbitur sub anno Domini 1310 – rogato Rodaldo Ufreductij Notario –
0782 FIRMUM Exceptiones factae pro parte Rainaldi, et Consortum contra petitionem factam per Sindicum Communis Firmi super Equo, una cum eius responsionibus, prout latius in eis –
0783 EPISCOPATUS FIRMI, et CAPITULUM Jnstrumentum seu sententia lata per Dominum Salimbene Ecclesiae Firmanae Mancionarium, ac Arbitrum, et amicabilem Compositorem electum in causa vertente inter Reverendissimum Dominum Philippum Episcopum Firmanum ex una, et Decanum, ac Capitulum Ecclesiae Firmanae super questionibus prout in laudo, seu sententia lata sub anno Domini 1239 –rogato Abrahamo Carbonis, praesentibus Domino Girado Decano etc& in praesentia Testium ad hoc vocatorum, scilicet Bartholomei Morici Mansionarij Ecclesiae etc& –
0784 FIRMUM et FLORENTIA Instrumentum quarundam reformationum factum per Dominos Priores libertatis, et Vexilliferi Iustitiae Civitatis Florentiae super expositione coram eis facta pro parte Domini Francisci de Vesppis Civis Florentini in Potestatem Civitatis Firmi deputati, ac etiam super capitulis, prout latius in dicto instrumento factum sub anno Domini 1462 – rogato Iohanne Petri de Schia –
0785 FIRMUM Sumptus cuiusdam Copiae concessionis repraesaliarum factus per Rectorem Marchiae Anconitanae Contuctio Creditori Reverendae Camerae in florenos 175- contra Universitatem Firmi debitos dictae Camerae prout latius in eo extractus sub anno Domini 1256 – per Andreuctium de Macerata –
0786 FIRMUM Instrumentum sumptus cuiusdam privilegij obtenti pro parte Civium, et hominum Comitatus, super non solutione Gabellario deputato pro Camera pro exactione cuiuslibet salmae Vini nisi bologninum unun ex causa narrata prout in eo, transumptum per quondam Antonium Iacobuctium de Firmo sub anno Domini 1372 –
0787 FIRMUM Literae patentes in forma Bullae Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Papae IIII directae Potestati, et Communi Civitatis Firmi, in quibus exhoratur eos, ut humiliter, et patienter Marescalcum ab eo missum, quamvis aliquid contra eos ageret tolerare debeant etc& prout in eis. Datae Perusij Cal. Augusti Pontificatus anno X.mo .
0788 FIRMUM, et MONASTERIUM S. ANASTASIJ Rescriptum in forma Bullae Gregorij Papae, quo commendat Potestati, et Civibus Firmanis Abbatem, et Monasterium Sancti Anastasij, eiusque bona, et iura hortans eosdem, ut non permittant dictum Monasterium aggravari a quibusdam nobilibus pretendentibus in eo ius patronatus etc& prout latius in eo Datum Laterani III Idus Aprilis Anno octavo –
0789 FIRMUM Citatio facta ad instantiam Benevenutij Rainalductij Domini Martini Piace in causa compromissoria, quam habent cum Gerardino Benintendi super repetitionem 20- librarum Ravennatensium in una manu, et novem in alia, ut certo die compareat coram Domino Petro Angnoli de Sancto Ginesio ad videndum procedi in dicta causa, et ostendendum jura si quae habet, prout latius in ea – rogato Ser Philippo Notario –
0790 FIRMUM Instrumentum restitutionis nonnullarum librarum et quantitatis denariorum factum per Dominicum Iacobi, et Socios de Firmo Egidio Sperandei, quas libras debebat habere causa, et occasione prout in eo a Commune Firmi factum sub anno Domini 1278 –rogato Iacobo Albertucci Notario –
0791 FIRMUM Copia quarumdam Litterarum patentium Ill.mi Domini Iohannis Caraffae Ducis Paliani, et S. R. E. Generalis Capitanei directarum Gubernatoribus, in quibus Thesaurariis, seu aliis praecipit, ut nullo modo audeant molestare Civitatem Firmi, neque eius Comitatum occasione tassarum equitum levium, e mense Novembris praeteriti usque ad huc ex commissione Sanctissimi. Sub Data Romae de anno Domini 1557 –
0792 FIRMUM Instrumentum mutui 4/m librarum Ravennatensium acceptarum per Priores Civitatis Firmi ab Abraham Moyse, et Sociis Haebreis prout latius in eo factarum anno Domini 1307 tempore Domini Clementis Papae Quinti – rogato Iohanne Francisci Egidij praesentibus Rogerio Ufreductij, Marco Philippi Savini, et Iacobo Mattei Bonjoannis –
0793 FIRMUM, seu MONASTERIUM S. SAVINI Instrumentum sumptus cuisdam concessionis, reservato Dominio pro Monasterio Sancti Savini, plani videlicet, pratorum, rotarum, et cursus acquarum ultra flumen Tennae iuxta fines in eo appositos factum per Rev. Abbatem Adamus cum consensu Fratruum dicti Monasterij Thomae Domini Justamontis, Rogerio Savini etc& Consulibus, et Rectoribus Civitatis Firmi nomine dictae Civitatis sub anno Domini 1199 – rogato Iacobo Notario, de sumpu vero rogato Bonancio Meg.ri Petri Mancij –
0794 FIRMUM Privilegium confirmationis nonnullorum jurium, et Castrorum Comitatus Firmi prout in eo olim confirmatorum per Regem Fridericum Patrem Manfredi Regis Siciliae, et per ipsum nuper, et denuo confirmatorum ad supplicationem Iohannis Alexandri Ambascitoris Firmani nomine dictae Civitatis De anno Domini 1258 –
0795 FIRMUM Copia cuiusdam Bullae Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Papae Noni dirctae Domino Andreae Tomacello Militi Neapolitano Prov. Marchiae pro San. Rom. Eccl. Rectori, qua instituit ipsum Rectorem eiusdem Provinciae dando eidem amplam authoritatem et potestatem puniendi quoscumque excessus, et delicta facta per quoscumque homines dictae Provinciae, Civitatum et Castrorum, et demum remittendum etc& prout latius in ea. Exemplatae per Philippum quondam Domini Lucae –
0796 FIRMUM Sumptus cuiusdam Rubricae Statutorum Communis Firmi de bonorum appretiatorum Dativam solvendo Sub Anno Domini 1312 – rogato Bernardo Iacobuctij de Firmo tempore Clementis Papae Sexti –
0797 FIRMUM Privilegium provisionis ruralis Benefitij in Ecclesia Sancti Martini factum per Rev. D.m Iohannem de Serninis de Cortona in Episcopatu Firmi Vicarium ad favorem Rev. Domini Luciani Cole de Firmo rogato Vincentio Laurentini de Firmo –
0798 FIRMUM Breve Iulij Papae Secundi directum Prioribus, et Communi Firmi, in quo eisdem pracipit, ut Ill.mo Domino Cardinali Farnesio Apostolicae Sedis Legato sub indignationi poena fidem plenam adhibeant. Sub Data Romae anno Domini 1506 –
0799 BIBIANUM Instrumentum venditionis factae per Albertuccium quondam Bernardi Bernardonis Benvenuto quondamMorici Bosi de medietate duarum petiarum terrarum in Bibiano positarum juxta confines in eo appositos Sub anno Domini 1252 – tempore Innocentij Papae Quarti rogato Ser Iohanne Notario –
0800 FIRMUM, et ANCONA Instrumentum Conventionis concordiae, et pactorum factorum inter Magnificum Commune Firmi, et pro eo Ludovicum Domini Iohannis de Firmo Oratorem, Nuntium, et Sindicum ad id specialiter deputatum, et Magificum Commune, et homines Covitatis Anconae, et pro eis Paulum Onofrij de Polydoriis de Ancona Sindicum, et Procuratorem eiusdem Communis, tenoris prout latius in eis, factum sub anno Domini 1448 – tempore Nicolai Papae V.ti- rogato Barnaba de Vitalibus de Camerino presentibus inter alios Thoma de Fatatis, et Nicolao Leonardi de Bonarellis –
0801 FIRMUM Instrumentum quietationis viginti-trium-millium-quadraginta-novem florenorum quadraginta sex solido rum et novem denariorum, nec non in alia manu florenorum mille auri factum per Dominam Antoniam de Bilinxonibus de Crema uxorem ac haeredem universalem Militis Domini Iohannis de Vicecomitibus de Olegio factum Andreutio quondam Andreae Calvuctij de Firmo Sindico Communis Firmi nomine dicti Communis, et hoc ex causa mutui prout latius in dicto quietationis Instrumento factum sub anno Domini 1370 – rogat& Nicolao Domini Nicole –
0802 FIRMUM Instrumentum emptionis Apotechae Domus, sive Becchariae Communis Firmi fact& per Nicolaum Colai Andreae Calvuctij a Commune Firmi, et pro eo a Pace Sindico dicti Communis, una cum consensu, et deliberatione facta a Cernita dicti Communis pro pretio Ducatorum 250- auri, sub anno Domini 1397 – rogato Iohanne Deutaleve, et Vanne quondam Puctij de Firmo Notariis –
0803 FIRMUM Licentia concessa a R.mo Domino Iohanne di Ausimo Episcopatus Firmi Vicario Generali Universitatem, et Commune Firmi posse in loco, de quo in eo Ecclesiam sub invocatione Sanctae Mariae Misericordiae facere etc& sub anno Domini 1399 – tempore Bonifatij Papae Noni –
0804 FIRMUM Instrumentum absolutionis factae per Magnificum Goffredum de Anania Sanctissimi Domini Papae Notarium, et Marchiae Anconitanae Rectorem, et Gualterium de Fontanis praedicti Sanctissimi Capellanum Domino Mattheo Marci Sindico Communis Firmi nomine dicti Communis Castrorum, et singularium, seu specialium personarum tam dictae Civitatis, et districtus, quam eius Villarum de omnibus, et singulis condemnationibus factis per Dominum Simonem Cardinalem, et alios Rectores, sive legatos Provinciae Marchiae contra Commune Firmi, eius Castra, Villas et singulares personas inobedientes Ecclesiae Romanae pro quibuscunque culpis, excessibus, offensis, delictis, et aliis quibuscuqne causis per dictum Commune, eiusve Castra, Villas, et singulares personas contra praedictam Ecclesiam quomocunque commissis etc& prout in eo sub anno Domini 1284 – rogato Renaldo Manetti de Florentia –
0805 FIRMUM Fides in forma Litterarum patentium ad instantiam Domini Magistri Petri quondam Mattheutij de Firmo Artium Medicinae Doctoris facta per Antonium Danielis de Venetiis Doctorem Artium Medicinae Studij Paduani Praepositum, videlicet, quod Magistri Andreas de Mediolano, de quo in dicta fide non est Doctor Paduanus nec in Medicina, nec in artibus ex causa prout latius in ea sub anno Domini 1442 – etc& –
0806 FIRMUM Literae patentes absolutionis a censuris, et poenis incursis, ex quo Universitas, et homines Firmi in numerum Civium, et Regiminis eiusdem addiderunt sex alios Cives, nec non triginta sex rappicciolatos contra formam Capitulorum confectorum per Venerabilem in Christo Patrem Episcopum Albiganensem Marchiae Anconitanae Gubernatorem Generalem etc& prout in eis tempore Pauli Papae III Pontificatus Anno 2.do, concessae per Antonium tituli Sanctorum quator Coronatorum Cardinalem –
0807 FIRMUM Sumptus instrumenti mutui 1800- ducatorum auri Cunei Veneti factum per Magistrum Dominicum Rictij de Firmo Sindico Communis Firmi a Domino Thoma quondam Benedicti de Mattaferris Civitatis Jadrae sub terminis prout in eo sub anno Domini 1344 – rogato de sumptu Clerico Brunitti de Firmo –
0808 ESCULUM Literae Serenissimae Dominae Iohannae Reginae Hierusalem etc& factae ad instantiam Civelli Iacobi de Esculo habitatoris Terrae Campli Abrutij Filij, et haeredis quondamIohannis Magistri Ubertini de Esculo direct& Potestati, Prioribus, et Concilio Civitatis Firmanae, in quibus eiusdem minantur Rapraesaliae, ex quo praefato quondam Iohanni per nonnullos homines Civitatis Firmanae, et eiusdem Comitatus violenter nonnulla animalia fuerunt ablata, prout latius in eis sub anno Domini 1366 –
0809 CIVITATES FIRMI ANCONAE et RECINETI Instrumentum conventionum, et pactorum factorum, et initorum inter Communitates Civitatis Firmi, Anconae, et Recineti, et earum nominibus inter Dominos Gentilem Bonafidentia Sindicum Firmi, Rainaldum Domini Farabotti Sindicum Communis Anconae, et Iacobellum Ugolini Sindicum Recineti per quinque annos duraturorum a die etc& prout in eis sub anno Domini 1292 – rogatis Iohanne Thomae, Philippo Dagi, et Marco Marcellini –
0810 ANCONA Sumptus quarumdam Litterarum factarum ad instantiam Pauli Leonardi, et Sociorum de Ancona per Universitatem, et Commune dictae Civitatis super facto barchae, seu navis ipsorum combustae per particulares de Rapatransona apud Gruptas ad Mare, directarum Universitati et Communi Firmano, una cum responsione eisdem Litteris factis per Universitatem Firmi Communi Civitatis Anconae sub Data prout in eis, transumptatus per Angelum Nicolae –
0811 FIRMUM, et TERRA MONTIS FORTINI Confirmatio Francisci Sfortiae Marchionis Marchiae Anconitanae Sanctissimi Domini Nostri Papae, et S. R. E. Confalonerij subiectionis Terrae Montis Fortini facta Civitati Firmi etc& prout in ea. Data in Civitate Esij sub solito serpentis sigillo 20- Martij 1439 –
0812 FIRMUM, seu ANCONA Instrumentum Mandati procurae factae per Universitatem, Commune, et homines Civitatis Anconae in personam Lucae Laurentij de Ancona ad dicti Communis nomine faciedum Sindico Communis Firmi, et pro eo hominibus dictae Civitatis Firmi finem, quietatione, et factum de ulterius non petendo libras 600- quas dictum Commune Firmi tenebatur dare hominibus, et Civitati Anconae pro restauratione quarumdam bestiarum mercatoribus Anconitanis prope Portum Sancti Georgij in Riva et Districtu Firmi ablatarum etc& prout latius in dicto quietationi jnstrumento factum sub anno Domini 1265 – rogato Iohanne de Capitellis Notario –
0813 FIRMUM Instrumentum receptionis, et quietationis mille Ducatorum auri factum per Capitaneum Mostardum de Strata per residuo maioris summae Communi Firmi pro eius mercede, ac sociorum militum pedestrium, et equestrium sub anno Domini 1400 – rogato Iohanne Paulisij de Callio Notario –
0814 FIRMUM, et PISA Instrumentum cuiusdam propositae una cum consultatione super eo factam per Bartholomeum Cicchi Orlandi in Concilio Communis, et hominum Terrae Pisae ad favorem Domini Anfrionis quondam Cionelli de Obizis de dicta Terra electi Potestatis Firmi, videlicet, quod ipsi Anfrioni, nec suis Officialibus tempore Potestariae praefatae concederentur repraesaliae, super qua praedictus Bartholomeus consuluit, et obtentum fuit petitum Sub anno Domini 1390 – rogato Iohanne Notario –
0815 FABRIANUM Sumptus instrumenti mandati procurae factum per Universitates, et homines Terrae Fabriani in personam Domini Vagni Domini Albergicti de Fabriano ad dicti Communis nomine emendum a Domina Margarita Uxore Magnifici Viri Gentilis Domini Corradi de Ravellono tutricis Lambertutij Iohannini et Andreae suorum filiorum dictum Castrum Ravellonis, et alia etc&, nec non ad dicti Communis nomine vendendum Castrum Peichiarum, et eius Territorium, et Districtum cum reservatione etc& factus sub anno Domini 1305 – rogato Andrea Gentilis de Fabriani Notario –
0816 FIRMUM Receptum Ducatorum 519 – bol. 33 et denariorum 8 – factum per Ralimaldum Bonagium de Senis Sanctissimi Domini Pij 2.di – Familiarem, et Provinciae Marchiae Anconitanae Thesaurarium Generalem Communi Firmi, seu Baltasarri Ser Antonelli de dicta Civitate Firmi etc& prout in eo de anno Domini 1460 –
0817 FIRMUM Copia, sive sumptus cuiusdam Commissionis sive praecepti facti per Iohannem Vicecomitem de Olegio Marchiae Anconitanae Rectorem, ac Firmi Vicarium Generalem Iuliano Francisci Bancherio fumantis quatuor florenorum auri in Civitate, et duorum florenorum in Comitatu, ut solvat Georgio de Curte Officiali Communis Firmi florenorum 900- auri ex causa, prout in dicto praecepto facto de anno Domini 1364 –
0818 FIRMUM Instrumentum adeptionis possessionis loci residentiae Pauperum Christi volgariter nuncupatum gli Apostoli, situi Civitate Firmi iuxta Plateam Sancti Martini, Ecclesiam Sanctae Mariae parvae ab uno, vias publicas a tribus lateribus et alios fines, in quo Magnificum Commune Firmi pro residentia magnificorum Dominorum Priorum Palatium costruere volebat factum per Alexandrum Iohannis Mattheutij, et Socios Priores Firmi tunc temporis de anno Domini 1470 – rogato Iacobo de Melioratis de Amarano –
0819 FIRMUM Instrumentum mutui 100- librarum mutuatarum per Guetium Domini Rainaldi Rufi Iacobo Domini Allionis Sindico Communis Firmi nomine ipsius Communis perceptarum ad solvendum Ecclesiae Romanae, seu Camerae Apostolicae pro condemmationibus particularium personarum dictae Civitatis ad recipiendum, dicta Civitatis detenta per Romanam Ecclesiam occasione facti Montis Sancti Petri, prout latius in dicto jnstrumento. Sub anno Domini 1277 – rogato Angelo Magistri Palmerij Not.o –
0820 FIRMUM Instrumentum quietationis mille librarum Ravennatensium, et duodecim denariorum parvorum fact& per Dominum Vitalem Brest pro Romana Ecclesia in Marchia Anconitana a Magnifico Bertrando de Gottis dictae Provinciae Rectore electum, Marchetto Philippi Savini, et Lombardo Egidij de Firmo Sindicis Communis Firmi nomine dicti Communis pro taxa facta dicto Commune per Dominum Gerardum de Tastis dictae Provinciae Vicarium Generalem de inobedientijs, et excessibus factis per dictum Commune Firmi contra Esculanos sub anno Domini 1307 – tempore Domini Clementis V– rogato Guidono Ugolini de Firmo –
0821 TERRA MURRIS VALLIUM Instrumentum Mandati Procurae factum per universitatem, Commune, et homines Terrae Murris Vallium in personam Sanctis Massimi de Firmo, et praesertim in lite, et causa, quam dicta Universitas, et Commune habet cum Episcopo Maceratensi factum sub anno Domini 1371 – rogato Ioanne Ioacobini –
0822 FIRMUM Copia, sive sumptus Rubricarum constitutionum Provinciae Marchiae editarum per Reverendissimum Dominum Egidium Episcopum Sabinensem Apostolicae Sedis Legatum existentem in libro sexto dictarum constitutionum loquentium de offitio et jurisdictione iudicis appellationum extractus per Petructium Petructioli Notarium sub anno Domini 1358 –
0823 FIRMUM, seu PENNA SANCTI IOHANNIS Literae patentes, seu Bulla Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Papae IIII directae Communi, et Populo Civitatis Firmi, ut iis visis Pennam Sancti Iohannis Archidiacono Lunense Marchiae Anconitanae Rectori Nobili Viro Thomae de Folliano Sanctissimi Domini Papae Mariscalco nomine Camerae Apostolicae assignari faciunt, prout latius in eis. Datae Perusij Pontificatus anno nono –
0824 TERRA AMANDULAE Sententia lata per Dominum Cambium Magnifici Comitis Thomassini de Almano pro Romana Ecclesia Civitatis Firmi, et eius Districtus Vicarij Iudicem Appellationum ad favorem Juctij Thomae Pecorari de Terra Amandulae contra Commune Firmi, asserens bene per Tuctium appellatum, et male sententiatum fuisse per Ser Marinum Iudicem, et Officialem damnorum datorum Communis Firmi ad favorem dicti Communis sub anno Domini 1358 – rogato Nunctio Iohannis –
0825 FIRMUM Instrumentum obligationis librarum 321- Anconitanarum factae per Gerardinum Bonagratiae, et Stephanum Manentis de Firmo Sindico Civitatis Firmi nomine dictae Civitatis Coluctio Portelli de Ancona occasione prout latius in dicto Instrumento Sub anno Domini 1330 – rogato Gustonello de Fortibus de Ancona –
0826 FIRMUM Bulla permutationis concessae per Sixtum Pontificem Domino Luciano Cole Canonico Firmano quoriescunque ei placuerit de Canonicatu, et Praebendis etc prout in ea sub anno Domini 1483 –
0827 FIRMUM Sumptus Rubricarum extractarum et Statuto Firmano sub Rubrica de Bannis arma portantibus etc& de Commissione, et mandato Domini Marchionis de Carafallis de Cremona judicis Communis Firmi, sub anno Domini 1286 – rogato Iacobo Domini Gentilis, tempore Honorij Papae IIII –
0828 FIRMUM Replicationes factae pro parte Iohannis Merdonis contra exceptiones factas pro parte, et ad instantiam hominum Civitatis Firmi –
0829 FIRMUM Instrumentum Depositi 1800 librarum Ravennatensium factum in manibus Domini Iohannis de Guidonibus de Mutina, Simonis Melioris, et Sociorum et nonnullorum de Firmo prout in eo per Abraham Moysis, et Socios Iudeos, una cum promissione restituendi prout latius in eo factum sub anno Domini 1305 – presente inter alios Marco Philippi Savini rogato Dominico Servadei –
0830 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitaten, Commune, et homines Firmi in personam Thomassini Thomae Felicis ad dicti Communis nomine emendum domum, vel domos a quibuscunque personis vendere volentibus precio prout in eo latius etc& Sub anno Domini 1295 – rogato Benevenuto Boncambij–
0831 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae X.mi commissionis factum in personam Domini Raynerij de Rayneriis de Perusio directum eidem Commissario de Civitate Firmi cum auctoritate prout latius in eo sub Data Romae Pontificatus anno Septimo –
0832 FIRMUM Copia Bullae, seu Litterarum Apostolicarum SS.mi Domini Nostri Urbani Papae directae R.mo Domino Anglico Episcopo Albanense, et citra Regnum Siciliae in Italia Vucario Generali, absolutionis a Censuris, et poenis prout in eis latius omnium, et quorumcunque qui secuti fuerunt Lodovicum de Bavaria Hereticum cum reservationi prout in illis, rogato de ea Vincentio Ferrandi notario de anno Domini 1370 –
0833 FIRMUM Juramenta Testium inductorum pro parte Civoli Provenzani de Senis in causa, quam habet cum Commune Firmi rogato eis Bondi Bonanno No.to –

This entry was posted in Chiese, DOCUMENTI, LUOGHI, PERSONE and tagged , , , . Bookmark the permalink.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *

Gentilmente scrivi le lettere di questa immagine captcha nella casella di input

Perchè il commento venga inoltrato è necessario copiare i caratteri dell'immagine nel box qui sopra